| Interim Romae gaudium ingens ortum cognitis Me- | 55.1.1 |
| telli rebus, ut seque et exercitum more maiorum gereret, | |
| in advorso loco victor tamen virtute fuisset, hostium | |
| agro potiretur, Iugurtham magnificum ex Albini socor- | |
| dia spem salutis in solitudine aut fuga coegisset habere. | 5 |
| itaque senatus ob ea feliciter acta dis inmortalibus sup- | 2.1 |
| plicia decernere; civitas, trepida antea et sollicita de | |
| belli eventu, laeta agere; de Metello fama praeclara esse. | |
| igitur eo intentior ad victoriam niti, omnibus modis | 3.1 |
| festinare, cavere tamen, necubi hosti opportunus fieret, | |
| meminisse post gloriam invidiam sequi. ita, quo clarior | 4.1 |
| erat, eo magis anxius erat, neque post insidias Iugurthae | |
| effuso exercitu praedari; ubi frumento aut pabulo opus | |
| erat, cohortes cum omni equitatu praesidium agitabant; | |
| exercitus partem ipse, relicuos Marius ducebat. sed igni | 5.1 |
| magis quam praeda ager vastabatur. duobus locis haud | 6.1 |
| longe inter se castra faciebant; ubi vi opus erat, cuncti | 7.1 |
| aderant; ceterum, quo fuga atque formido latius cres- | |
| ceret, divorsi agebant. eo tempore Iugurtha per collis | 8.1 |
| sequi, tempus aut locum pugnae quaerere, qua venturum | |
| hostem audierat, pabulum et aquarum fontis, quorum | |
| penuria erat, conrumpere, modo se Metello interdum | |
| Mario ostendere, postremos in agmine temptare ac sta- | 5 |
| tim in collis regredi, rursus aliis, post aliis minitari, | |
| neque proelium facere neque otium pati, tantummodo | |
| hostem ab incepto retinere. |