| Metellus in isdem castris quatriduo moratus saucios | 54.1.1 |
| cum cura reficit, meritos in proeliis more militiae donat, | |
| univorsos in contione laudat atque agit gratias, hor- | |
| tatur, ad cetera, quae levia sunt, parem animum gerant: | |
| pro victoria satis iam pugnatum, relicuos labores pro | 5 |
| praeda fore. tamen interim transfugas et alios oppor- | 2.1 |
| tunos, Iugurtha ubi gentium aut quid agitaret, cum | |
| paucisne esset an exercitum haberet, ut sese victus ge- | |
| reret, exploratum misit. at ille sese in loca saltuosa et | 3.1 |
| natura munita receperat ibique cogebat exercitum nu- | |
| mero hominum ampliorem, sed hebetem infirmumque, | |
| agri ac pecoris magis quam belli cultorem. id ea gratia | 4.1 |
| eveniebat, quod praeter regios equites nemo omnium | |
| Numida ex fuga regem sequitur. quo quoiusque animus | |
| fert, eo discedunt, neque id flagitium militiae ducitur: ita | |
| se mores habent. | 5 |
| Igitur Metellus, ubi videt etiam tum regis animum fe- | 5.1 |
| rocem esse, bellum renovari, quod nisi ex illius lubidine | |
| geri non posset, praeterea inicum certamen sibi cum | |
| hostibus, minore detrimento illos vinci quam suos vin- | |
| cere, statuit non proeliis neque in acie sed alio more | 5 |
| bellum gerundum. itaque in loca Numidiae opulentis- | 6.1 |
| suma pergit, agros vastat, multa castella et oppida | |
| temere munita aut sine praesidio capit incenditque, pu- | |
| beres interfici iubet, alia omnia militum praedam esse. | |
| ea formidine multi mortales Romanis dediti obsides; | 5 |
| frumentum et alia, quae usui forent, adfatim praebita; | |
| ubicumque res postulabat, praesidium inpositum. quae | 7.1 |
| negotia multo magis quam proelium male pugnatum ab | |
| suis regem terrebant; quippe, quoius spes omnis in fuga | 8.1 |
| sita erat, sequi cogebatur et, qui sua loca defendere ne- | |
| quiverat, in alienis bellum gerere. tamen ex copia quod | 9.1 |
| optumum videbatur consilium capit: exercitum plerum- | |
| que in isdem locis opperiri iubet, ipse cum delectis equiti- | |
| bus Metellum sequitur, nocturnis et aviis itineribus igno- | |
| ratus Romanos palantis repente adgreditur. eorum ple- | 10.1 |
| rique inermes cadunt, multi capiuntur, nemo omnium | |
| intactus profugit, et Numidae, prius quam ex castris | |
| subveniretur, sicuti iussi erant, in proxumos collis | |
| discedunt. | 5 |