| Postquam tantam rem Marius sine ullo suorum in- | 92.1.1 |
| commodo peregit, magnus et clarus antea, maior atque | |
| clarior haberi coepit. omnia non bene consulta in virtu- | 2.1 |
| tem trahebantur: milites, modesto imperio habiti simul | |
| et locupletes, ad caelum ferre; Numidae magis quam | |
| mortalem timere; postremo omnes, socii atque hostes, | |
| credere illi aut mentem divinam esse aut deorum nutu | 5 |
| cuncta portendi. sed consul, ubi ea res bene evenit, ad | 3.1 |
| alia oppida pergit, pauca repugnantibus Numidis capit, | |
| plura <deserta> propter Capsensium miserias igni con- | |
| rumpit: luctu atque caede omnia conplentur. denique | 4.1 |
| multis locis potitus ac plerisque exercitu incruento aliam | |
| rem adgreditur, non eadem asperitate qua Capsensium, | |
| ceterum haud secus difficilem. | |
| Namque haud longe a flumine Muluccha, quod Iu- | 5.1 |
| gurthae Bocchique regnum diiungebat, erat inter cete- | |
| ram planitiem mons saxeus, mediocri castello satis pa- | |
| tens, in inmensum editus, uno perangusto aditu relicto; | |
| nam omnis natura velut opere atque consulto praeceps. | 5 |
| quem locum Marius, quod ibi regis thesauri erant, sum- | 6.1 |
| ma vi capere intendit. sed ea res forte quam consilio | |
| melius gesta. nam castello virorum atque armorum satis | 7.1 |
| <et> magna vis [et] frumenti et fons aquae; aggeribus | |
| turribusque et aliis machinationibus locus inportunus; | |
| iter castellanorum angustum admodum, utrimque prae- | |
| cisum. ea vineae cum ingenti periculo frustra ageban- | 8.1 |
| tur; nam quom eae paulo processerant, igni aut lapidi- | |
| bus conrumpebantur. milites neque pro opere consistere | 9.1 |
| propter iniquitatem loci neque inter vineas sine periculo | |
| administrare: optumus quisque cadere aut sauciari, ce- | |
| teris metus augeri. at Marius multis diebus et laboribus | 93.1.1 |
| consumptis anxius trahere cum animo suo, omitteretne | |
| inceptum, quoniam frustra erat, an fortunam opperire- | |
| tur, qua saepe prospere usus fuerat. quae quom multos | 2.1 |
| dies noctisque aestuans agitaret, forte quidam Ligus, ex | |
| cohortibus auxiliariis miles gregarius, castris aquatum | |
| egressus haud procul ab latere castelli, quod avorsum | |
| proeliantibus erat, animum advortit inter saxa repentis | 5 |
| cocleas, quarum quom unam atque alteram, dein plures | |
| peteret, studio legundi paulatim prope ad summum mon- | |
| tis egressus est. ubi postquam solitudinem intellexit, | 3.1 |
| more ingeni humani cupido difficilia faciundi animum | |
| <alio> vortit. et forte in eo loco grandis ilex coaluerat | 4.1 |
| inter saxa, paulum modo prona, deinde inflexa atque | |
| aucta in altitudinem, quo cuncta gignentium natura fert. | |
| quoius ramis modo, modo eminentibus saxis nisus Li- | |
| gus in castelli planitiem pervenit, quod cuncti Numidae | 5 |
| intenti proeliantibus aderant. exploratis omnibus, quae | 5.1 |
| mox usui fore ducebat, eadem regreditur, non temere, | |
| uti ascenderat, sed temptans omnia et circumspiciens. | |
| itaque Marium propere adit, acta edocet, hortatur, ab ea | 6.1 |
| parte qua ipse ascenderat castellum temptet, pollicetur | |
| sese itineris periculique ducem. Marius cum Ligure pro- | 7.1 |
| missa eius cognitum ex praesentibus misit. quorum uti | |
| quoiusque ingenium erat, ita rem difficilem aut facilem | |
| nuntiavere; consulis animus tamen paulum adrectus. | |
| itaque ex copia tubicinum et cornicinum numero quin- | 8.1 |
| que quam velocissumos delegit et cum iis, praesidio qui | |
| forent, quattuor centuriones, omnisque Liguri parere | |
| iubet et ei negotio proxumum diem constituit. sed ubi | 94.1.1 |
| ex praecepto tempus visum, paratis conpositisque omni- | |
| bus ad locum pergit. ceterum illi, qui escensuri erant, | |
| praedocti ab duce arma ornatumque mutaverant: capite | |
| atque pedibus nudis, uti prospectus nisusque per saxa | 5 |
| facilius foret; super terga gladii et scuta, verum ea | |
| Numidica ex coriis, ponderis gratia simul et offensa quo | |
| levius streperent. igitur praegrediens Ligus saxa et si | 2.1 |
| quae vetustate radices eminebant, laqueis vinciebat, qui- | |
| bus adlevati milites facilius escenderent, interdum timi- | |
| dos insolentia itineris levare manu; ubi paulo asperior | |
| ascensus erat, singulos prae se inermos mittere, deinde | 5 |
| ipse cum illorum armis sequi; quae dubia nisui videban- | |
| tur, potissumus temptare ac saepius eadem ascendens | |
| descendensque, dein statim digrediens ceteris audaciam | |
| addere. igitur diu multumque fatigati tandem in castel- | 3.1 |
| lum perveniunt, desertum ab ea parte, quod omnes sicut | |
| aliis diebus advorsum hostis aderant. Marius ubi ex | |
| nuntiis quae Ligus egerat cognovit, quamquam toto die | |
| intentos proelio Numidas habuerat, tum vero cohortatus | 5 |
| milites et ipse extra vineas egressus, testudine acta suc- | |
| cedere et simul hostem tormentis sagittariisque et fundi- | |
| toribus eminus terrere. at Numidae, saepe antea vineis | 4.1 |
| Romanorum subvorsis, item incensis, non castelli moeni- | |
| bus sese tutabantur, sed pro muro dies noctisque agitare, | |
| male dicere Romanis ac Mario vecordiam obiectare, mili- | |
| tibus nostris Iugurthae servitium minari, secundis rebus | 5 |
| feroces esse. interim omnibus, Romanis hostibusque, | 5.1 |
| proelio intentis, magna utrimque vi pro gloria atque | |
| imperio his illis pro salute certantibus, repente a tergo | |
| signa canere; ac primo mulieres et pueri, qui visum pro- | |
| cesserant, fugere, deinde uti quisque muro proxumus | 5 |
| erat, postremo cuncti, armati inermesque. quod ubi adci- | 6.1 |
| dit, eo acrius Romani instare, fundere ac plerosque tan- | |
| tummodo sauciare, dein super occisorum corpora vadere, | |
| avidi gloriae certantes murum petere, neque quemquam | |
| omnium praeda morari. sic forte conrecta Mari temeritas | 7.1 |
| gloriam ex culpa invenit. |