| Ceterum, dum ea res geritur, L. Sulla quaestor cum | 95.1.1 |
| magno equitatu in castra venit, quos uti ex Latio et a | |
| sociis cogeret, Romae relictus erat. | |
| Sed quoniam nos tanti viri res admonuit, idoneum | 2.1 |
| visum est de natura cultuque eius paucis dicere. neque | |
| enim alio loco de Sullae rebus dicturi sumus et L. Si- | |
| senna, optume et diligentissume omnium, qui eas res | |
| dixere, persecutus, parum mihi libero ore locutus vide- | 5 |
| tur. igitur Sulla gentis patriciae nobilis fuit, familia | 3.1 |
| prope iam extincta maiorum ignavia, litteris Graecis at- | |
| que Latinis iuxta [atque doctissume] eruditus, animo | |
| ingenti, cupidus voluptatum, sed gloriae cupidior; otio | |
| luxurioso esse, tamen ab negotiis numquam voluptas | 5 |
| remorata, nisi quod de uxore potuit honestius consuli; | |
| facundus, callidus et amicitia facilis, ad simulanda nego- | |
| tia altitudo ingeni incredibilis, multarum rerum ac ma- | |
| xume pecuniae largitor. atque illi felicissumo omnium | 4.1 |
| ante civilem victoriam numquam super industriam for- | |
| tuna fuit, multique dubitavere, fortior an felicior esset. | |
| nam postea quae fecerit, incertum habeo pudeat an | |
| pigeat magis disserere. | 5 |
| Igitur Sulla, uti supra dictum est, postquam in Afri- | 96.1.1 |
| cam atque in castra Mari cum equitatu venit, rudis antea | |
| et ignarus belli, sollertissumus omnium in paucis tem- | |
| pestatibus factus est. ad hoc milites benigne appellare, | 2.1 |
| multis rogantibus, aliis per se ipse dare beneficia, in- | |
| vitus accipere, sed ea properantius quam aes mutuom | |
| reddere, ipse ab nullo repetere, magis id laborare, ut illi | |
| quam plurumi deberent, ioca atque seria cum humillumis | 5 |
| agere, in operibus, in agmine atque ad vigilias multus | 3.1 |
| adesse, neque interim, quod prava ambitio solet, consulis | |
| aut quoiusquam boni famam laedere, tantummodo neque | |
| consilio neque manu priorem alium pati, plerosque | |
| antevenire. quibus rebus et artibus brevi Mario militi- | 4.1 |
| busque carissumus factus. |