| At Iugurtha, postquam oppidum Capsam aliosque lo- | 97.1.1 |
| cos munitos et sibi utilis simul et magnam pecuniam | |
| amiserat, ad Bocchum nuntios mittit: quam primum in | |
| Numidiam copias adduceret; proeli faciundi tempus | |
| adesse. quem ubi cunctari accepit et dubium belli atque | 2.1 |
| pacis rationes trahere, rursus uti antea proxumos eius | |
| donis conrupit, ipsique Mauro pollicetur Numidiae par- | |
| tem tertiam, si aut Romani Africa expulsi aut integris | |
| suis finibus bellum conpositum foret. eo praemio inlec- | 3.1 |
| tus Bocchus cum magna multitudine Iugurtham adcedit. | |
| Ita amborum exercitu coniuncto Marium, iam in hi- | |
| berna proficiscentem, vix decuma parte die relicua in- | |
| vadunt, rati noctem, quae iam aderat, et victis sibi mu- | 5 |
| nimento fore et, si vicissent, nullo inpedimento, quia | |
| locorum scientes erant, contra Romanis utrumque casum | |
| in tenebris difficiliorem fore. igitur simul consul ex mul- | 4.1 |
| tis de hostium adventu cognovit, et ipsi hostes aderant, | |
| et prius quam exercitus aut instrui aut sarcinas conli- | |
| gere, denique ante quam signum aut imperium ullum | |
| accipere quivit, equites Mauri atque Gaetuli, non acie | 5 |
| neque ullo more proeli sed catervatim, uti quosque fors | |
| conglobaverat, in nostros incurrunt. qui omnes trepidi | 5.1 |
| inproviso metu ac tamen virtutis memores aut arma ca- | |
| piebant aut capientis alios ab hostibus defensabant; | |
| pars equos escendere, obviam ire hostibus; pugna latro- | |
| cinio magis quam proelio similis fieri. sine signis, sine | 5 |
| ordinibus equites peditesque permixti cedere alius, alius | |
| obtruncari, multi contra advorsos acerrume pugnantes | |
| ab tergo circumveniri; neque virtus neque arma satis | |
| tegere, quia hostes numero plures et undique circumfusi | |
| erant. denique Romani veteres novique . . . et ob ea | 10 |
| scientes belli, si quos locus aut casus coniunxerat, orbis | |
| facere atque ita ab omnibus partibus simul tecti et in- | |
| structi hostium vim sustentabant. neque in eo tam aspero | 98.1.1 |
| negotio Marius territus aut magis quam antea demisso | |
| animo fuit, sed cum turma sua, quam ex fortissumis | |
| magis quam familiarissumis paraverat, vagari passim | |
| ac modo laborantibus suis succurrere, modo hostis, ubi | 5 |
| confertissumi obstiterant, invadere; manu consulere | |
| militibus, quoniam imperare conturbatis omnibus non | |
| poterat. iamque dies consumptus erat, quom tamen | 2.1 |
| barbari nihil remittere atque, uti reges praeceperant, | |
| noctem pro se rati acrius instare. tum Marius ex copia | 3.1 |
| rerum consilium trahit atque, uti suis receptui locus | |
| esset, collis duos propinquos inter se occupat, quorum in | |
| uno castris parum amplo fons aquae magnus erat, alter | |
| usui opportunus, quia magna parte editus et praeceps | 5 |
| pauca munimenta quaerebat. ceterum apud aquam Sullam | 4.1 |
| cum equitibus noctem agitare iubet, ipse paulatim dis- | |
| persos milites neque minus hostibus conturbatis in unum | |
| contrahit, dein cunctos pleno gradu in collem subducit. | |
| ita reges loci difficultate coacti proelio deterrentur, ne- | 5.1 |
| que tamen suos longius abire sinunt, sed utroque colle | |
| multitudine circumdato effusi consedere. dein crebris | 6.1 |
| ignibus factis plerumque noctis barbari more suo laetari, | |
| exultare, strepere vocibus; et ipsi duces feroces, quia non | |
| fugerant, pro victoribus agere. sed ea cuncta Romanis | 7.1 |
| ex tenebris et editioribus locis facilia visu magnoque | |
| hortamento erant. plurumum vero Marius inperitia ho- | 99.1.1 |
| stium confirmatus quam maxumum silentium haberi | |
| iubet, ne signa quidem, uti per vigilias solebant, canere. | |
| deinde ubi lux adventabat, defessis iam hostibus ac paulo | |
| ante somno captis, de inproviso vigiles, item cohortium | 5 |
| turmarum legionum tubicines simul omnis signa canere, | |
| milites clamorem tollere atque portis erumpere iubet. | |
| Mauri atque Gaetuli, ignoto et horribili sonitu repente | 2.1 |
| exciti, neque fugere neque arma capere neque omnino | |
| facere aut providere quicquam poterant: ita cunctos stre- | 3.1 |
| pitu clamore, nullo subveniente, nostris instantibus, tu- | |
| multu formidine [terrore] quasi vecordia ceperat. deni- | |
| que omnes fusi fugatique arma et signa militaria plera- | |
| que capta, pluresque eo proelio quam omnibus superio- | 5 |
| ribus interempti. nam somno et metu insolito inpedita | |
| fuga. |