| Dein Marius, uti coeperat, in hiberna <perg>it: <nam> | 100.1.1 |
| propter conmeatum in oppidis maritumis agere decre- | |
| verat; neque tamen victoria socors aut insolens factus, | |
| sed pariter atque in conspectu hostium quadrato agmine | |
| incedere. Sulla cum equitatu apud dextumos, in sinistra | 2.1 |
| parte [A.] Manlius cum funditoribus et sagittariis, prae- | |
| terea cohortis Ligurum curabat. primos et extremos cum | |
| expeditis manipulis tribunos locaverat. perfugae, mi- | 3.1 |
| nume cari et regionum scientissumi, hostium iter explo- | |
| rabant. simul consul quasi nullo inposito omnia pro- | |
| videre, apud omnis adesse, laudare et increpare merentis. | |
| ipse armatus intentusque, item milites cogebat. neque | 4.1 |
| secus atque iter facere, castra munire, excubitum in porta | |
| cohortis ex legionibus, pro castris equites auxiliarios | |
| mittere, praeterea alios super vallum in munimentis lo- | |
| care, vigilias ipse circumire, non tam diffidentia futurum | 5 |
| quae imperavisset, quam uti militibus exaequatus cum | |
| imperatore labor volentibus esset. et sane Marius illoque | 5.1 |
| aliisque temporibus Iugurthini belli pudore magis quam | |
| malo exercitum coercebat. quod multi per ambitionem | |
| fieri aiebant: [quod] a pueritia consuetam duritiam et | |
| alia, quae ceteri miserias vocant, voluptati habuisse; | 5 |
| nisi tamen res publica pariter atque saevissumo imperio | |
| bene atque decore gesta. | |
| Igitur quarto denique die haud longe ab oppido Cirta | 101.1.1 |
| undique simul speculatores citi sese ostendunt, qua re | |
| hostis adesse intellegitur. sed quia divorsi redeuntes | 2.1 |
| alius ab alia parte atque omnes idem significabant, con- | |
| sul incertus, quonam modo aciem instrueret, nullo or- | |
| dine conmutato advorsum omnia paratus ibidem oppe- | |
| ritur. ita Iugurtham spes frustrata, qui copias in quat- | 3.1 |
| tuor partis distribuerat, ratus ex omnibus aeque aliquos | |
| ab tergo hostibus venturos. interim Sulla, quem primum | 4.1 |
| hostes adtigerant, cohortatus suos turmatim et quam ma- | |
| xume confertis equis ipse aliique Mauros invadunt, ce- | |
| teri in loco manentes ab iaculis eminus emissis corpora | |
| tegere et, si qui in manus venerant, obtruncare. dum eo | 5.1 |
| modo equites proeliantur, Bocchus cum peditibus, quos | |
| Volux, filius eius, adduxerat neque in priore pugna, in | |
| itinere morati, adfuerant, postremam Romanorum aciem | |
| invadunt. tum Marius apud primos agebat, quod ibi Iu- | 6.1 |
| gurtha cum plurumis erat. dein Numida cognito Bocchi | |
| adventu clam cum paucis ad pedites convortit. ibi Latine | |
| —nam apud Numantiam loqui didicerat—exclamat no- | |
| stros frustra pugnare, paulo ante Marium sua manu | 5 |
| interfectum, simul gladium sanguine oblitum ostentans, | |
| quem in pugna satis inpigre occiso pedite nostro cruenta- | |
| verat. quod ubi milites accepere, magis atrocitate rei | 7.1 |
| quam fide nuntii terrentur, simulque barbari animos tol- | |
| lere et in perculsos Romanos acrius incedere. iamque | 8.1 |
| paulum a fuga aberant, quom Sulla profligatis iis, quos | |
| advorsum ierat, rediens ab latere Mauris incurrit. Boc- | |
| chus statim avortitur. at Iugurtha, dum sustentare suos | 9.1 |
| et prope iam adeptam victoriam retinere cupit, circum- | |
| ventus ab equitibus, dextra sinistraque omnibus occisis | |
| solus inter tela hostium vitabundus erumpit. atque inter- | 10.1 |
| im Marius fugatis equitibus adcurrit auxilio suis, quos | |
| pelli iam acceperat. denique hostes iam undique fusi. tum | 11.1 |
| spectaculum horribile in campis patentibus: sequi fu- | |
| gere, occidi capi; equi atque viri adflicti, ac multi volne- | |
| ribus acceptis neque fugere posse neque quietem pati, | |
| niti modo ac statim concidere; postremo omnia, qua | 5 |
| visus erat, constrata telis armis cadaveribus, et inter ea | |
| humus infecta sanguine. |