| Post ea loci consul haud dubie iam victor pervenit in | 102.1.1 |
| oppidum Cirtam, quo initio profectus intenderat. eo post | 2.1 |
| diem quintum, quam iterum barbari male pugnaverant, | |
| legati a Boccho veniunt, qui regis verbis ab Mario pe- | |
| tivere, duos quam fidissumos ad eum mitteret, velle de | |
| suo et de populi Romani conmodo cum iis disserere. ille | 5 |
| statim L. Sullam et A. Manlium ire iubet. qui quamquam | 3.1 |
| adciti ibant, tamen placuit verba apud regem facere, ut | |
| ingenium aut avorsum flecterent aut cupidum pacis | |
| vehementius adcenderent. itaque Sulla, quoius facundiae, | 4.1 |
| non aetati a Manlio concessum, pauca verba huiusce | |
| modi locutus: | |
| 'Rex Bocche, magna laetitia nobis est, quom te talem | 5.1 |
| virum di monuere, uti aliquando pacem quam bellum | |
| malles neu te optumum cum pessumo omnium Iugurtha | |
| miscendo conmaculares, simul nobis demeres acerbam | |
| necessitudinem, pariter te errantem atque illum scelera- | 5 |
| tissumum persequi. ad hoc populo Romano iam a prin- | 6.1 |
| cipio imperi melius visum amicos quam servos quaerere, | |
| tutiusque rati volentibus quam coactis imperitare. tibi | 7.1 |
| vero nulla opportunior nostra amicitia, primum quia | |
| procul absumus, in quo offensae minumum, gratia par | |
| ac si prope adessemus; dein quia parentis abunde habe- | |
| mus, amicorum neque nobis neque quoiquam omnium | 5 |
| satis fuit. atque hoc utinam a principio tibi placuisset: | 8.1 |
| profecto ex populo Romano ad hoc tempus multo plura | |
| bona accepisses, quam mala perpessus es[ses]. sed quon- | 9.1 |
| iam humanarum rerum fortuna. pleraque regit, quoi sci- | |
| licet placuit et vim et gratiam nostram te experiri, nunc, | |
| quando per illam licet, festina atque, uti coepisti, perge. | |
| multa atque opportuna habes, quo facilius errata officiis | 10.1 |
| superes. postremo hoc in pectus tuom demitte, numquam | 11.1 |
| populum Romanum beneficiis victum esse. nam bello | |
| quid valeat, tute scis.' |