| Marius postquam infecto quo intenderat negotio Cir- | 104.1.1 |
| tam redit et de adventu legatorum certior factus est, illos- | |
| que et Sullam [ab Utica] venire iubet, item L. Bellienum | |
| praetorem Utica, praeterea omnis undique senatorii or- | |
| dinis, quibuscum mandata Bocchi cognoscit. legatis po- | 2.1 |
| testas Romam eundi fit, et ab consule interea indutiae | |
| postulabantur. ea Sullae et plerisque placuere; pauci | |
| ferocius decernunt, scilicet ignari humanarum rerum, | |
| quae fluxae et mobiles semper in advorsa mutantur. ce- | 3.1 |
| terum Mauri inpetratis omnibus rebus tres Romam pro- | |
| fecti duce Cn. Octavio Rusone, qui quaestor stipendium | |
| in Africam portaverat, duo ad regem redeunt. ex iis | |
| Bocchus quom cetera tum maxume benignitatem et stu- | 5 |
| dium Sullae lubens accepit. Romaeque legatis eius, post- | 4.1 |
| quam errasse regem et Iugurthae scelere lapsum depre- | |
| cati sunt, amicitiam et foedus petentibus hoc modo re- | |
| spondetur: | |
| 'Senatus et populus Romanus benefici et iniuriae me- | 5.1 |
| mor esse solet. ceterum Boccho, quoniam paenitet, de- | |
| licta gratiae facit: foedus et amicitia dabuntur, quom me- | |
| ruerit.' | |
| Quis rebus cognitis Bocchus per litteras a Mario pe- | 105.1.1 |
| tivit, uti Sullam ad se mitteret, quoius arbitratu com- | |
| munibus negotiis consuleretur. is missus cum praesidio | 2.1 |
| equitum atque [peditum] funditorum Baliarium. prae- | |
| terea iere sagittarii et cohors Paeligna cum velitaribus | |
| armis, itineris properandi causa, neque his secus atque | |
| aliis armis advorsum tela hostium, quod ea levia sunt, | 5 |
| muniti. sed in itinere quinto denique die Volux, filius | 3.1 |
| Bocchi, repente in campis patentibus cum mille non am- | |
| plius equitibus sese ostendit, qui temere et effuse euntes | |
| Sullae aliisque omnibus et numerum ampliorem vero et | |
| hostilem metum efficiebant. igitur se quisque expedire, | 4.1 |
| arma atque tela temptare, intendere; timor aliquantus, | |
| sed spes amplior, quippe victoribus et advorsum eos, | |
| quos saepe vicerant. interim equites exploratum prae- | 5.1 |
| missi rem, uti erat, quietam nuntiant. Volux adveniens | 106.1.1 |
| quaestorem appellat dicitque se a patre Boccho obviam | |
| illis simul et praesidio missum. deinde eum et proxu- | |
| mum diem sine metu coniuncti eunt. post ubi castra lo- | 2.1 |
| cata et diei vesper erat, repente Maurus incerto voltu | |
| pavens ad Sullam adcurrit dicitque sibi ex speculatori- | |
| bus cognitum Iugurtham haud procul abesse. simul, uti | |
| noctu clam secum profugeret, rogat atque hortatur. ille | 3.1 |
| animo feroci negat se totiens fusum Numidam pertime- | |
| scere: virtuti suorum satis credere; etiam si certa pestis | |
| adesset, mansurum potius, quam, proditis quos ducebat. | |
| turpi fuga incertae ac forsitan post paulo morbo inter- | 5 |
| iturae vitae parceret. ceterum ab eodem monitus, uti | 4.1 |
| noctu proficisceretur, consilium adprobat; ac statim mi- | |
| lites cenatos esse in castris ignisque quam creberrumos | |
| fieri, dein prima vigilia silentio egredi iubet. iamque | 5.1 |
| nocturno itinere fessis omnibus Sulla pariter cum ortu | |
| solis castra metabatur, quom equites Mauri nuntiant Iu- | |
| gurtham circiter duum milium intervallo ante con- | |
| sedisse. quod postquam auditum est, tum vero ingens | 6.1 |
| metus nostros invadit; credere se proditos a Voluce et | |
| insidiis circumventos. ac fuere qui dicerent manu vindi- | |
| candum neque apud illum tantum scelus inultum relin- | |
| quendum. at Sulla, quamquam eadem existumabat, tamen | 107.1.1 |
| ab iniuria Maurum prohibet. suos hortatur, uti fortem | |
| animum gererent: saepe antea <a> paucis strenuis advor- | |
| sum multitudinem bene pugnatum; quanto sibi in proelio | |
| minus pepercissent, tanto tutiores fore; nec quemquam | 5 |
| decere, qui manus armaverit, ab inermis pedibus auxi- | |
| lium petere, in maxumo metu nudum et caecum corpus | |
| ad hostis vortere. dein Volucem, quoniam hostilia fa- | 2.1 |
| ceret, Iovem maxumum obtestatus, ut sceleris atque per- | |
| fidiae Bocchi testis adesset, ex castris abire iubet. ille | 3.1 |
| lacrumans orare, ne ea crederet: nihil dolo factum, ac | |
| magis calliditate Iugurthae, quoi videlicet speculanti iter | |
| suom cognitum esset. ceterum quoniam neque ingentem | 4.1 |
| multitudinem haberet et spes opesque eius ex patre suo | |
| penderent, credere illum nihil palam ausurum, quom | |
| ipse filius testis adesset. qua re optumum factu videri | 5.1 |
| per media eius castra palam transire; sese vel praemissis | |
| vel ibidem relictis Mauris solum cum Sulla iturum. ea | 6.1 |
| res, uti in tali negotio, probata; ac statim profecti, quia | |
| de inproviso adciderant, dubio atque haesitante Iugurtha | |
| incolumes transeunt. deinde paucis diebus, quo ire in- | 7.1 |
| tenderant, perventum est. |