| Ibi cum Boccho Numida quidam Aspar nomine mul- | 108.1.1 |
| tum et familiariter agebat, praemissus ab Iugurtha, | |
| postquam Sullam adcitum audierat, orator et subdole | |
| speculatum Bocchi consilia; praeterea Dabar, Massu- | |
| gradae filius, ex gente Masinissae, ceterum materno ge- | 5 |
| nere inpar—nam pater eius ex concubina ortus erat—, | |
| Mauro ob ingeni multa bona carus acceptusque. quem | 2.1 |
| Bocchus fidum esse Romanis multis ante tempestatibus | |
| expertus ilico ad Sullam nuntiatum mittit: paratum sese | |
| facere quae populus Romanus vellet; conloquio diem lo- | |
| cum tempus ipse deligeret, neu Iugurthae legatum per- | 5 |
| timesceret; consulto sese omnia cum illo integra habere, | |
| quo res communis licentius gereretur; nam ab insidiis | |
| eius aliter caveri nequivisse. sed ego conperior Boc- | 3.1 |
| chum magis Punica fide quam ob ea, quae praedicabat, | |
| simul Romanos et Numidam spe pacis adtinuisse mul- | |
| tumque cum animo suo volvere solitum, Iugurtham Ro- | |
| manis an illi Sullam traderet; lubidinem advorsum nos, | 5 |
| metum pro nobis suasisse. igitur Sulla respondit se | 109.1.1 |
| pauca coram Aspare locuturum, cetera occulte nullo aut | |
| quam paucissumis praesentibus. simul edocet, quae sibi | |
| responderentur. postquam, sicuti voluerat, congressi, | 2.1 |
| dicit se missum a consule venisse quaesitum ab eo, pa- | |
| cem an bellum agitaturus foret. tum rex, uti praeceptum | 3.1 |
| fuerat, post diem decumum redire iubet, ac nihil etiam | |
| nunc decrevisse, sed illo die reponsurum. deinde ambo in | |
| sua castra digressi. sed ubi plerumque noctis processit, | 4.1 |
| Sulla a Boccho occulte adcersitur. ab utroque tantum- | |
| modo fidi interpretes adhibentur, praeterea Dabar inter- | |
| nuntius, sanctus vir et ex sententia ambobus. ac statim | |
| sic rex incipit: | 5 |