| 'Numquam ego ratus sum fore uti rex maxumus in | 110.1.1 |
| hac terra et omnium, quos novi, privato homini gratiam | |
| deberem. et mehercule, Sulla, ante te cognitum multis | 2.1 |
| orantibus, aliis ultro egomet opem tuli, nullius indiguus. | |
| id inminutum, quod ceteri dolere solent, ego laetor. | 3.1 |
| fuerit mihi eguisse aliquando pretium tuae amicitiae, | |
| qua apud meum animum nihil carius est. id adeo ex- | |
| periri licet. arma viros pecuniam, postremo quicquid | 4.1 |
| animo lubet, sume utere, et, quoad vives, numquam tibi | |
| redditam gratiam putaveris: semper apud me integra | |
| erit; denique nihil me sciente frustra voles. nam, ut ego | 5.1 |
| aestumo, regem armis quam munificentia vinci minus | |
| flagitiosum est. | |
| Ceterum de re publica vostra, quoius curator huc mis- | 6.1 |
| sus es, paucis accipe. bellum ego populo Romano neque | |
| feci neque factum umquam volui; at finis meos advor- | |
| sum armatos armis tutatus sum. id omitto, quando vobis | 7.1 |
| ita placet. gerite quod voltis cum Iugurtha bellum. ego | 8.1 |
| flumen Muluccham, quod inter me et Micipsam fuit, non | |
| egrediar neque id intrare Iugurtham sinam. praeterea si | |
| quid meque vobisque dignum petiveris, haud repulsus | |
| abibis.' | 5 |
| Ad ea Sulla pro se breviter et modice, de pace et com- | 111.1.1 |
| munibus rebus multis disseruit. denique regi patefacit, | |
| quod polliceatur, senatum et populum Romanum, quon- | |
| iam armis amplius valuissent, non in gratiam habitu- | |
| ros; faciundum ei aliquid, quod illorum magis quam sua | 5 |
| rettulisse videretur. id adeo in promptu esse, quoniam | |
| copiam Iugurthae haberet. quem si Romanis tradidisset, | |
| fore ut illi plurumum deberetur; amicitiam foedus Nu- | |
| midiae partem, quam nunc peteret, tum ultro adventu- | |
| ram. rex primo negitare: cognationem, adfinitatem, prae- | 2.1 |
| terea foedus intervenisse; ad hoc metuere, ne fluxa fide | |
| usus popularium animos avorteret, quis et Iugurtha | |
| carus et Romani invisi erant. denique saepius fatigatus | 3.1 |
| lenitur et ex voluntate Sullae omnia se facturum pro- | |
| mittit. ceterum ad simulandam pacem, quoius Numida | 4.1 |
| defessus bello avidissumus erat, quae utilia visa consti- | |
| tuunt. ita conposito dolo digrediuntur. |