ORATIO LEPIDI CONS. AD POPVLVM ROMANVM
|
|
Codex Vaticanus 3864
|
|
'Clementia et probitas vostra, Quirites, quibus per ce-
|
Lep.1
|
teras gentis maxumi et clari estis, plurumum timoris
|
|
mihi faciunt advorsum tyrannidem L. Sullae, ne, quae
|
|
ipsi nefanda aestumatis, ea parum credundo de aliis cir-
|
|
cumveniamini—praesertim quom illi spes omnis in
|
5
|
scelere atque perfidia sit neque se aliter tutum putet,
|
|
quam si peior atque intestabilior metu vostro fuerit, quo
|
|
captis libertatis curam miseria eximat—aut, si provi-
|
|
deritis, in tutandis periculis magis quam ulciscundo
|
|
teneamini. satellites quidem eius, homines maxumi no-
|
10
|
minis, optumis maiorum exemplis, nequeo satis mirari,
|
|
qui dominationis in vos servitium suom mercedem dant
|
|
et utrumque per iniuriam malunt quam optumo iure
|
|
liberi agere: praeclara Brutorum atque Aemiliorum et
|
|
Lutatiorum proles, geniti ad ea, quae maiores virtute
|
15
|
peperere, subvortunda. nam quid a Pyrrho, Hannibale
|
|
Philippoque et Antiocho defensum est aliud quam li-
|
|
bertas et suae quoique sedes, neu quoi nisi legibus pare-
|
|
remus? quae cuncta scaevos iste Romulus quasi ab ex-
|
|
ternis rapta tenet, non tot exercituum clade neque con-
|
20
|
sulum et aliorum principum, quos fortuna belli con-
|
|
sumpserat, satiatus, sed tum crudelior, quom plerosque
|
|
secundae res in miserationem ex ira vortunt. quin solus
|
|
omnium post memoriam humani <generis> supplicia in
|
|
post futuros conposuit, quis prius iniuria quam vita certa
|
25
|
esset, pravissumeque per sceleris inmanitatem adhuc
|
|
tutus fuit, dum vos metu gravioris serviti a repetunda
|
|
libertate terremini.
|
|
Agundum atque obviam eundum est, Quirites, ne spo-
|
|
lia vostra penes illos sint, non prolatandum neque votis
|
30
|
paranda auxilia; nisi forte speratis taedium iam aut pu-
|
|
dorem tyrannidis Sullae esse et eum per scelus occupata
|
|
periculosius dimissurum. at ille eo processit, ut nihil
|
|
gloriosum nisi tutum et omnia retinendae dominationis
|
|
honesta aestumet. itaque illa quies et otium cum liber-
|
35
|
tate, quae multi probi potius quam laborem cum hono-
|
|
ribus capessebant, nulla sunt; hac tempestate serviun-
|
|
dum aut imperitandum, habendus metus est aut faciun-
|
|
dus, Quirites. nam quid ultra? quaeve humana superant
|
|
aut divina inpolluta sunt? populus Romanus, paulo ante
|
40
|
gentium moderator, exutus imperio gloria iure, agi-
|
|
tandi inops despectusque ne servilia quidem alimenta
|
|
relicua habet. sociorum et Lati magna vis civitate pro
|
|
multis et egregiis factis a vobis data per unum prohi-
|
|
bentur, et plebis innoxiae patrias sedes occupavere pauci
|
45
|
satellites mercedem scelerum. leges iudicia aerarium
|
|
provinciae reges penes unum, denique necis civium et
|
|
vitae licentia. simul humanas hostias vidistis et sepulcra
|
|
infecta sanguine civili. estne viris relicui aliud quam
|
|
solvere iniuriam aut mori per virtutem? quoniam qui-
|
50
|
dem unum omnibus finem natura vel ferro saeptis sta-
|
|
tuit, neque quisquam extremam necessitatem nihil ausus
|
|
nisi muliebri ingenio expectat.
|
|
Verum ego seditiosus, uti Sulla ait, qui praemia tur-
|
|
barum queror, et bellum cupiens, qui iura pacis repeto;
|
55
|
scilicet quia non aliter salvi satisque tuti in imperio
|
|
eritis, nisi Vettius Picens et scriba Cornelius aliena bene
|
|
par[a]ta prodegerint, nisi adprobaritis omnes proscrip-
|
|
tionem innoxiorum ob divitias, cruciatus virorum inlu-
|
|
strium, vastam urbem fuga et caedibus, bona civium
|
60
|
miserorum quasi Cimbricam praedam venum aut dono
|
|
datam. at obiectat mihi possessiones ex bonis proscrip-
|
|
torum. quod quidem scelerum illius vel maxumum est,
|
|
non me neque quemquam omnium satis tutum fuisse, si
|
|
recte faceremus. atque illa, quae tum formidine mercatus
|
65
|
sum, pretio soluto, iure dominus, tamen restituo, neque
|
|
pati consilium est ullam ex civibus praedam esse. satis
|
|
illa fuerint, quae rabie contracta toleravimus, manus
|
|
conserentis inter se Romanos exercitus et arma ab ex-
|
|
ternis in nosmet vorsa. scelerum et contumeliarum om-
|
70
|
nium finis sit; quorum adeo Sullam non paenitet, ut et
|
|
facta in gloria numeret et, si liceat, avidius fecerit.
|
|
Neque iam, quid existumetis de illo, sed quantum
|
|
audeatis, vereor, ne alius alium principem expectantes
|
|
ante capiamini, non opibus eius, quae futiles et conrup-
|
75
|
tae sunt, sed vostra socordia, qua[m] raptum ire licet et,
|
|
quam audeas, tam videri felicem. nam praeter satellites
|
|
conmaculatos quis eadem volt aut quis non omnia mu-
|
|
tata praeter victoriam? scilicet milites, quorum sanguine
|
|
Tarulae Scirtoque, pessumis servorum, divitiae partae
|
80
|
sunt! an quibus praelatus in magistratibus capiundis
|
|
Fufidius, ancilla turpis, honorum omnium dehonesta-
|
|
mentum? itaque maxumam mihi fiduciam parit victor
|
|
exercitus, quoi per tot volnera et labores nihil praeter
|
|
tyrannum quaesitum est. nisi forte tribuniciam potesta-
|
85
|
tem evorsum profecti sunt per arma, conditam a maio-
|
|
ribus suis, utique iura et iudicia sibimet extorquerent:
|
|
egregia scilicet mercede, quom relegati in paludes et sil-
|
|
vas contumeliam atque invidiam suam, praemia penes
|
|
paucos intellegerent. quare igitur tanto agmine atque
|
90
|
animis incedit? quia secundae res mire sunt vitiis ob-
|
|
tentui, quibus labefactis, quam formidatus est, tam con-
|
|
temnetur; nisi forte specie concordiae et pacis, quae
|
|
sceleri et parricidio suo nomina indidit. neque aliter rem
|
|
publicam et belli finem ait, nisi maneat expulsa agris
|
95
|
plebes, praeda civilis acerbissuma, ius iudiciumque om-
|
|
nium rerum penes se, quod populi Romani fuit. quae si
|
|
vobis pax et conposita intelleguntur, maxuma turbamenta
|
|
rei publicae atque exitia probate, adnuite legibus in-
|
|
positis, accipite otium cum servitio et tradite exemplum
|
100
|
posteris ad rem publicam suimet sanguinis mercede cir-
|
|
cumveniundam. mihi quamquam per hoc summum im-
|
|
perium satis quaesitum erat nomini maiorum, dignitati
|
|
atque etiam prae<si>dio, tamen non fuit consilium pri-
|
|
vatas opes facere, potiorque visa est periculosa libertas
|
105
|
quieto servitio. quae si probatis, adeste, Quirites, et
|
|
bene iuvantibus divis M. Aemilium consulem ducem et
|
|
auctorem sequimini ad recipiundam libertatem.'
|
|