| ORATIO PHILIPPI IN SENATV | |
| Codex Vaticanus 3864 | |
| 'Maxume vellem, patres conscripti, rem publicam quie- | Phil.1 |
| tam esse aut in periculis a promptissumo quoque de- | |
| fendi. denique prava incepta consultoribus noxae esse. | |
| sed contra seditionibus omnia turbata sunt et ab iis, quos | |
| prohibere magis decebat; postremo, quae pessumi et | 5 |
| stultissumi decrevere, ea bonis et sapientibus faciunda | |
| sunt. nam bellum atque arma, quamquam vobis invisa, | |
| tamen, quia Lepido placent, sumunda sunt; nisi forte | |
| quoi pacem praestare et bellum pati consilium est. pro | |
| di boni, qui hanc urbem omissa cura adhuc tegitis, | 10 |
| M. Aemilius, omnium flagitiosorum postremus, qui peior | |
| an ignavior sit deliberari non potest, exercitum oppri- | |
| mundae libertatis habet et se <e> contempto metuendum | |
| effecit; vos mussantes et retractantes verbis et vatum | |
| carminibus pacem optatis magis quam defenditis, neque | 15 |
| intellegitis mollitia decretorum vobis dignitatem, illi me- | |
| tum detrahi. atque id iure, quoniam ex rapinis consula- | |
| tum, ob seditionem provinciam cum exercitu adeptus est. | |
| quid ille ob bene facta cepisset, quoius sceleribus tanta | |
| praemia tribuistis? at scilicet eos, qui ad postremum us- | 20 |
| que legatos pacem concordiam et alia huiusce modi de- | |
| creverunt, gratiam ab eo peperisse. immo despecti et in- | |
| digni re publica habiti praedae loco aestumantur, quippe | |
| metu pacem repetentes, quo habitam amiserant. | |
| Equidem a principio, quom Etruriam coniurare, pro- | 25 |
| scriptos adcersi, largitionibus rem publicam lacerari vide- | |
| bam, maturandum putabam et Catuli consilia cum paucis | |
| secutus sum. ceterum illi, qui gentis Aemiliae bene facta | |
| extollebant et ignoscundo populi Romani magnitudinem | |
| auxisse, nusquam etiam tum Lepidum progressum aie- | 30 |
| bant, quom privata arma opprimundae libertatis cepisset, | |
| sibi quisque opes aut patrocinia quaerundo consilium | |
| publicum conruperunt. at tunc erat Lepidus latro cum | |
| calonibus et paucis sicariis, quorum nemo diurna mer- | |
| cede vitam mutaverit; nunc est pro consule cum imperio. | 35 |
| non empto sed dato a vobis, cum legatis adhuc iure pa- | |
| rentibus, et ad eum concurrere homines omnium ordinum | |
| conruptissumi, flagrantes inopia et cupidinibus, scele- | |
| rum conscientia exagitati, quibus quies in seditionibus, | |
| in pace turbae sunt. hi tumultum ex tumultu, bellum ex | 40 |
| bello serunt, Saturnini olim, post Sulpici, dein Mari Da- | |
| masippique, nunc Lepidi satellites. praeterea Etruria | |
| atque omnes reliquiae belli adrectae, Hispaniae armis | |
| sollicitae, Mithridates in latere vectigalium nostrorum, | |
| quibus adhuc sustentamur, diem bello circumspicit; quin | 45 |
| praeter idoneum ducem nihil abest ad subvortundum im- | |
| perium. quod ego vos oro atque obsecro, patres con- | |
| scripti, ut animadvortatis ne<u> patiamini licentiam sce- | |
| lerum quasi rabiem ad integros contactu procedere. nam | |
| ubi malos praemia secuntur, haud facile quisquam gra- | 50 |
| tuito bonus est. | |
| An expectatis, dum exercitu rursus admoto ferro at- | |
| que flamma urbem invadat? quod multo propius est ab | |
| eo quo agitat statu, quam ex pace et concordia ad arma | |
| civilia. quae ille advorsum divina et humana omnia ce- | 55 |
| pit, non pro sua aut quorum simulat iniuria, sed legum | |
| ac libertatis subvortundae. agitur enim ac laceratur | |
| animi cupidine et noxarum metu, expers consili, inquies, | |
| haec atque illa temptans; metuit otium, odit bellum; luxu | |
| atque licentia carendum videt atque interim abutitur | 60 |
| vostra socordia. neque mihi satis consili est, metum an | |
| ignaviam an dementiam eam appellem, qui videmini | |
| [i]tanta mala quasi fulmen optare se quisque ne adtingat, | |
| sed prohibere ne conari quidem. | |
| Et quaeso considerate, quam convorsa rerum natura | 65 |
| sit. antea malum publicum occulte, auxilia palam in- | |
| struebantur, et eo boni malos facile anteibant; nunc pax | |
| et concordia disturbantur palam, defenduntur occulte. | |
| quibus illa placent, in armis sunt, vos in metu. quid ex- | |
| pectatis? nisi forte pudet aut piget recte facere. an Le- | 70 |
| pidi mandata animos movere? qui placere ait sua quoi- | |
| que reddi et aliena tenet; belli iura rescindi, quom ipse | |
| armis cogat; civitatem confirmari, quibus ademptam ne- | |
| gat; concordiae gratia <plebei> tribuniciam potestatem | |
| restitui, ex qua omnes discordiae adcensae. pessume om- | 75 |
| nium atque inpudentissume, tibine egestas civium et luc- | |
| tus curae sunt? quoi nihil est domi nisi armis partum | |
| aut per iniuriam. alterum consulatum petis, quasi pri- | |
| mum reddideris, bello concordiam quaeris, quo parta | |
| disturbatur, nostri proditor, istis infidus, hostis omnium | 80 |
| bonorum. ut te neque hominum neque deorum pudet, quos | |
| per fidem aut periurio violasti! qui quando talis es, | |
| maneas in sententia et retineas arma, te hortor, neu pro- | |
| latandis seditionibus, inquies ipse, nos in sollicitudine | |
| adtineas. neque te provinciae neque leges neque di pe- | 85 |
| nates civem patiuntur. perge qua coeptas<ti>, ut quam | |
| maturrume merita invenias. | |
| Vos autem, patres conscripti, quo usque cunctando rem | |
| publicam intutam patiemini et verbis arma temptabitis? | |
| dilectus advorsum vos habiti, pecuniae publice et priva- | 90 |
| tim extortae, praesidia deducta atque inposita: ex lubi- | |
| dine leges imperantur, quom interim vos legatos et de- | |
| creta paratis. quanto mehercule avidius pacem petieritis, | |
| tanto bellum acrius erit, quom intelleget se metu magis | |
| quam aequo et bono sustentatum. nam qui turbas et cae- | 95 |
| dem civium odisse ait et ob id armato Lepido vos iner- | |
| mos retinet, quae victis toleranda sunt, ea quom facere | |
| possitis, patiamini potius censet. ita illi a vobis pacem, | |
| vobis ab illo bellum suadet. haec si placent, si tanta tor- | |
| pedo animos oppressit, ut obliti scelerum Cinnae, quo- | 100 |
| ius in urbem reditu decus ordinis huius interiit, nihilo | |
| minus vos atque coniuges et liberos Lepido permissuri | |
| sitis, quid opus decretis, quid auxilio Catuli? quin is et | |
| alii boni rem publicam frustra curant. agite ut lubet, | |
| parate vobis Cethegi atque alia proditorum patrocinia, | 105 |
| qui rapinas et incendia instaurare cupiunt et rursus ad- | |
| vorsum deos penatis manus armare. sin libertas et vera | |
| magis placent, decernite digna nomine et augete in- | |
| genium viris fortibus. adest novos exercitus, ad hoc colo- | |
| niae veterum militum, nobilitas omnis, duces optumi: | 110 |
| fortuna meliores sequitur. iam illa, quae socordia nostra | |
| conlecta sunt, dilabentur. | |
| Quare ita censeo, quoniam <M.> Lepidus exercitum | |
| privato consilio paratum cum pessumis et hostibus rei | |
| publicae contra huius ordinis auctoritatem ad urbem du- | 115 |
| cit, uti Ap. Claudius interrex cum Q. Catulo pro consule | |
| et ceteris, quibus imperium est, urbi praesidio sint ope- | |
| ramque dent, ne quid res publica detrimenti capiat.' |