| ORATIO C. COTTAE AD POPVLVM ROMANVM | |
| Codex Vaticanus 3864 | |
| <Post> paucos dies Cotta mutata veste permaestus, | Cott.1 |
| quod pro cupita voluntate plebes abalien<ata> fuerat, hoc | |
| modo in contione populi disseruit: | |
| 'Quirites, multa mihi pericula domi militiaeque, multa | |
| advorsa fuere, quorum alia toleravi, partim reppuli de- | 5 |
| orum auxiliis et virtute mea; in quis omnibus numquam | |
| animus negotio defuit neque decretis labos; malae se- | |
| cundaeque res opes, non ingenium mihi mutabant. at con- | |
| tra in his miseriis cuncta me cum fortuna deseruere. | |
| praeterea senectus, per se gravis, curam duplicat, quoi | 10 |
| misero acta iam aetate ne mortem quidem honestam spe- | |
| rare licet. nam si parricida vostri sum et bis genitus hic | |
| deos penatis meos patriamque et summum imperium vilia | |
| habeo, quis mihi vivo cruciatus satis est aut quae poena | |
| mortuo? quin omnia memorata apud inferos supplicia | 15 |
| scelere meo vici. | |
| A prima adulescentia in ore vostro privatus et in ma- | |
| gistratibus egi: qui lingua, qui consilio meo, qui pecu- | |
| nia voluere, usi sunt; neque ego callidam facundiam ne- | |
| que ingenium ad male faciundum exercui: avidissumus | 20 |
| privatae gratiae maxumas inimicitias pro re publica sus- | |
| cepi; quis victus cum illa simul, quom egens alienae opis | |
| plura mala expectarem, vos, Quirites, rursus mihi pa- | |
| triam deosque penatis cum ingenti dignitate dedistis. pro | |
| quibus beneficiis vix satis gratus videar, si singulis ani- | 25 |
| mam quam nequeo concesserim. nam vita et mors iura | |
| naturae sunt: ut sine dedecore cum civibus fama et for- | |
| tunis integer agas, id dono datur atque accipitur. | |
| Consules nos fecistis, Quirites, domi bellique inpeditis- | |
| suma re publica. namque imperatores Hispaniae stipen- | 30 |
| dium milites arma frumentum poscunt, et id res cogit, | |
| quoniam defectione sociorum et Sertori per montis fuga | |
| neque manu certare possunt neque utilia parare. exer- | |
| citus in Asia Ciliciaque ob nimias opes Mithridatis alun- | |
| tur, Macedonia plena hostium est nec minus Italiae ma- | 35 |
| rituma et provinciarum, quom interim vectigalia parva | |
| et bellis incerta vix partem sumptu<u>m sustinent: ita | |
| classe, quae conmeatus tuebatur, minore quam antea na- | |
| vigamus. haec si dolo aut socordia nostra contracta sunt, | |
| agite, ut monet ira, supplicium sumite: sin fortuna com- | 40 |
| munis asperior est, quare indigna vobis nobisque et re | |
| publica incipitis? | |
| Atque ego, quoius aetati mors propior est, non depre- | |
| cor, si quid ea vobis incommodi demitur; neque mox in- | |
| genio corporis honestius quam pro vostra salute finem | 45 |
| vitae fecerim. adsum en C. Cotta consul, facio quod saepe | |
| maiores asperis bellis fecere: voveo dedoque me pro re | |
| publica. quam deinde quoi mandetis, circumspicite; nam | |
| talem honorem bonus nemo volet, quom fortunae et maris | |
| et belli ab aliis acti ratio reddunda aut turpiter moriun- | 50 |
| dum sit. tantummodo in animis habetote non me ob scelus | |
| aut avaritiam caesum, sed volente<m> pro maxumis bene- | |
| ficiis animam dono dedisse. per vos, Quirites, et glo- | |
| riam maiorum, tolerate advorsa et consulite rei publicae. | |
| multa cura summo imperio inest, multi ingentes labores, | 55 |
| quos nequiquam abnuitis et pacis opulentiam quaeritis, | |
| quom omnes provinciae regna, maria terraeque aspera | |
| aut fessa bellis sint.' |