| EPISTVLA CN. POMPEI AD SENATVM | |
| Codex Vaticanus 3864 | |
| 'Si advorsus vos patriamque et deos penatis tot labores | Pomp.1 |
| et pericula suscepissem, quotiens a prima adulescentia | |
| ductu meo scelestissumi hostes fusi et vobis salus quae- | |
| sita est, nihil amplius in absentem me statuissetis, quam | |
| adhuc agitis, patres conscripti, quem contra aetatem | 5 |
| proiectum ad bellum saevissumum cum exercitu optume | |
| merito, quantum est in vobis, fame, miserruma omnium | |
| morte, confecistis. hacine spe populus Romanus liberos | |
| suos ad bellum misit? haec sunt praemia pro volneribus | |
| et totiens ob rem publicam fuso sanguine? fessus scri- | 10 |
| bundo mittundoque legatos omnis opes et spes privatas | |
| meas consumpsi, quom interim a vobis per triennium vix | |
| annuos sumptus datus est. per deos inmortalis, utrum | |
| vicem me aerari praestare creditis an exercitum sine fru- | |
| mento et stipendio habere posse? | 15 |
| Equidem fateor me ad hoc bellum maiore studio quam | |
| consilio profectum, quippe qui nomine modo imperi a | |
| vobis accepto diebus quadraginta exercitum paravi ho- | |
| stisque in cervicibus iam Italiae agentis ab Alpibus in | |
| Hispaniam submovi. per eas iter aliud atque Hannibal, | 20 |
| nobis opportunius, patefeci. recepi Galliam Pyrenaeum | |
| Lacetaniam Indigetis, et primum impetum Sertori vic- | |
| toris novis militibus et multo paucioribus sustinui hie- | |
| memque castris inter saevissumos hostis, non per oppida | |
| neque ex ambitione mea egi. quid deinde proelia aut ex- | 25 |
| peditiones hibernas, oppida excisa aut recepta enume- | |
| rem? quando res plus valet quam verba. castra hostium | |
| apud Sucronem capta et proelium apud flumen Durium | |
| et dux hostium C. Herennius cum urbe Valentia et exer- | |
| citu deleti satis clara vobis sunt. pro quis, o grati patres, | 30 |
| egestatem et famem redditis. | |
| Itaque meo et hostium exercitui par condicio est; nam- | |
| que stipendium neutri datur, victor uterque in Italiam | |
| venire potest. quod ego vos moneo quaesoque ut anim- | |
| advortatis neu cogatis necessitatibus privatim mihi con- | 35 |
| sulere. Hispaniam citeriorem, quae non ab hostibus te- | |
| netur, nos aut Sertorius ad internecionem vastavimus, | |
| praeter maritumas civitatis: ultro nobis sumptui aerique | |
| sunt. Gallia superiore anno Metelli exercitum stipendio | |
| frumentoque aluit et nunc malis fructibus ipsa vix agi- | 40 |
| tat. ego non rem familiarem modo, verum etiam fidem | |
| consumpsi. relicui vos estis: qui nisi subvenitis, invito | |
| et praedicente me exercitus hinc et cum eo omne bellum | |
| Hispaniae in Italiam transgradientur.' | |
| Hae litterae principio sequentis anni recitatae in se- | 45 |
| natu. set consules decretas a patribus provincias in ter | |
| se paravere: Cotta Galliam citeriorem habuit, Ciliciam | |
| Octavius. dein proxumi consules L. Lucullus et | |
| M. Cotta litteris nuntiisque Pompei graviter perculsi | |
| cum summae rei gratia tum, ne exercitu in Italiam | 50 |
| deducto neque laus sua neque dignitas esset, omni modo | |
| stipendium <e>t supplementum paravere, adnitente | |
| maxime nobilitate, cuius plerique iam tum lingua fero- | |
| ciam suam et dicta factis seque<bantur>. |