ORATIO MACRI TRIB. PLEB. AD PLEBEM
Codex Vaticanus 3864
  'Si, Quirites, parum existumaretis, quid inter ius a Macr.1
maioribus relictum vobis et hoc a Sulla paratum servi-
tium interesset, multis mihi disserundum fuit docendi-
que, quas ob iniurias et quotiens a patribus armata ple-
bes secessisset utique vindices paravisset omnis iuris sui 5
tribunos plebis. nunc hortari modo relicuom est et ire
primum via, qua capessundam arbitror libertatem. neque
me praeterit, quantas opes nobilitatis solus inpotens
inani specie magistratus pellere dominatione incipiam,
quantoque tutius factio noxiorum agat quam soli inno- 10
centes. sed praeter spem bonam ex vobis, quae metum
vicit, statui certaminis advorsa pro libertate potiora esse
forti viro quam omnino non certavisse.
  Quamquam omnes alii creati pro iure vostro vim cunc-
tam et imperia sua gratia aut spe aut praemiis in vos 15
convortere meliusque habent mercede delinquere quam
gratis recte facere. itaque omnes concessere iam in pau-
corum dominationem, qui per militare nomen aerarium
exercitus regna provincias occupavere et arcem habent
ex spoliis vostris, quom interim more pecorum vos mul- 20
titudo singulis habendos fruendosque praebetis, exuti
omnibus, quae maiores reliquere; nisi quia vobismet
ipsi[s] per suffragia, ut praesides olim, nunc dominos
destinatis. itaque concessere illuc omnes, at mox, si vo-
stra receperitis, ad vos plerique. raris enim animus est 25
ad ea, quae placent, defendunda, ceteri validiorum sunt.
  An dubium habetis, num officere quid vobis uno animo
pergentibus possit, quos languidos socordesque perti-
muere? nisi forte C. Cotta, ex factione media consul, ali-
ter quam metu iura quaedam tribunis plebis restituit. et 30
quamquam L. Sicinius primus de potestate tribunicia lo-
qui ausus mussantibus vobis circumventus erat, tamen
prius illi invidiam metuere, quam vos iniuriae pertae-
sum est. quod ego nequeo satis mirari, Quirites; nam
spem frustra fuisse intellexistis. Sulla mortuo, qui scele- 35
stum inposuerat servitium, finem mali credebatis: ortus
est longe saevior Catulus. tumultus intercessit Bruto et
Mamerco consulibus. dein C. Curio ad exitium usque in-
sontis tribuni dominatus est. Lucullus superiore anno
quantis animis ierit in L. Quintium, vidistis. quantae deni- 40
que nunc mihi turbae concitantur! quae profecto in cas-
sum agebantur, si prius quam vos serviundi finem, illi
dominationis facturi erant: praesertim quom his civili-
bus armis dicta alia, sed certatum utrimque de domina-
tione in vobis sit. itaque cetera ex licentia aut odio aut 45
avaritia in tempus arsere; permansit una res modo, quae
utrimque quaesita est, et erepta in posterum: vis tribu-
nicia, telum a maioribus libertati paratum. quod ego vos
moneo quaesoque ut animadvortatis neu nomina rerum
ad ignaviam mutantes otium pro servitio appelletis. quo 50
iam ipso frui, si vera et honesta flagitium superaverit,
non est condicio: fuisset, si omnino quiessetis. nunc ani-
mum advortere et, nisi viceritis, quoniam omnis iniuria
gravitate tutior est, artius habebunt.
  "Quid censes igitur?" aliquis vostrum subiecerit. pri- 55
mum omnium omittundum morem hunc quem agitis in-
pigrae linguae, animi ignavi, non ultra contionis locum
memores libertatis. deinde—ne vos ad virilia illa vocem,
quo tribunos plebei modo, patricium magistratum, libera
ab auctoribus patriciis suffragia maiores vostri para- 60
vere—quom vis omnis, Quirites, in vobis sit et quae
iussa nunc pro aliis toleratis, pro vobis agere aut non
agere certe possitis, Iovem aut alium quem deum consul-
torem expectatis? magna illa consulum imperia et pa-
trum decreta vos exequendo rata efficitis, Quirites, ultro- 65
que licentiam in vos auctum atque adiutum properatis.
neque ego vos ultum iniurias hortor, magis uti requiem
cupiatis, neque discordias, uti illi criminantur, sed
earum finem volens iure gentium res repeto et, si per-
tinaciter retinebunt, non arma neque secessionem, tan- 70
tummodo ne amplius sanguinem vostrum praebeatis,
censebo. gerant habeantque suo modo imperia, quaerant
triumphos, Mithridatem, Sertorium et reliquias exulum
persequantur cum imaginibus suis: absit periculum et
labos, quibus nulla pars fructus est; nisi forte repentina 75
ista frumentaria lege munia vostra pensantur. qua tamen
quinis modiis libertatem omnium aestumavere, qui pro-
fecto non amplius possunt alimentis carceris. namque ut
illis exiguitate mors prohibetur, senescunt vires, sic ne-
que absolvi<t> cura familiari tam parva res et ignavi 80
quoiusque tenuissumas spes frustratur. quae tamen
quamvis ampla quoniam serviti pretium ostentaretur,
quoius torpedinis erat decipi et vostrarum rerum ultro
iniuria<e> gratiam debere? cavendus dolus est. namque
alio modo neque valent in univorsos neque conabuntur. 85
itaque simul conparant delenimenta et differunt vos in
adventum Cn. Pompei, quem ipsum, ubi pertimuere, sub-
latum in cervices suas, mox dempto metu lacerant. ne-
que eos pudet, vindices uti se ferunt libertatis, tot viros
sine uno aut remittere iniuriam non audere aut ius non 90
posse defendere. mihi quidem satis spectatum est Pom-
peium, tantae gloriae adulescentem, malle principem vo-
lentibus vobis esse quam illis dominationis socium auc-
toremque in primis fore tribuniciae potestatis. verum,
Quirites, antea singuli cives in pluribus, non in uno 95
cuncti praesidia habebatis. neque mortalium quisquam
dare aut eripere talia unus poterat.
  Itaque verborum satis dictum est, neque enim igno-
rantia res claudit. verum occupavit nescio qua<e> vos
torpedo, qua non gloria movemini neque flagitio, cunc- 100
taque praesenti ignavia mutavistis, abunde libertatem
rati, <scilicet> quia tergis abstinetur et huc ire licet at-
que illuc, munera ditium dominorum. atque haec eadem
non sunt agrestibus, sed caeduntur inter potentium ini-
micitias donoque dantur in provincias magistratibus. ita 105
pugnatur et vincitur paucis: plebes, quodcumque adcidit,
pro victis est et in dies magis erit, si quidem maiore cura
dominationem illi retinuerint, quam vos repetiveritis
libertatem.'