EPISTVLA MITHRIDATIS
Codex Vaticanus 3864
  'Rex Mithridates regi Arsaci salutem. Omnes, qui se- Mithr.1
cundis rebus suis ad belli societatem orantur, conside-
rare debent, liceatne tum pacem agere, dein, quod quae-
situr, satisne pium tutum gloriosum an indecorum sit.
tibi si perpetua pace frui licet, nisi hostes opportuni et 5
scelestissumi, egregia fama, si Romanos oppresseris, fu-
tura est, neque petere audeam societatem et frustra mala
mea cum bonis tuis misceri sperem. atque ea, quae te
morari posse videntur, ira in Tigranem recentis belli et
meae res parum prosperae, si vera existumare voles, 10
maxume hortabuntur. ille enim obnoxius qualem tu voles
societatem accipiet; mihi fortuna multis rebus ereptis
usum dedit bene suadendi et, quod florentibus optabile
est, ego non validissumus praebeo exemplum, quo rec-
tius tua conponas. 15
  Namque Romanis cum nationibus populis regibus
cunctis una et ea vetus causa bellandi est: cupido pro-
funda imperi et divitiarum. qua primo cum rege Mace-
donum Philippo bellum sumpsere, dum a Carthaginien-
sibus premebantur, amicitiam simulantes. ei subvenien- 20
tem Antiochum concessione Asiae per dolum avortere,
ac mox fracto Philippo Antiochus omni cis Taurum agro
et decem milibus talentorum spoliatus est. Persen deinde,
Philippi filium, post multa et varia certamina apud Sa-
mothracas deos acceptum in fidem callidi et repertores 25
perfidiae, quia pacto vitam dederant, insomniis occidere.
Eumen<en>, quoius amicitiam gloriose ostentant, initio
prodidere Antiocho pacis mercedem; post, habitum cu-
stodiae agri captivi, sumptibus et contumeliis ex rege
miserrumum servorum effecere, simulatoque inpio te- 30
stamento filium eius Aristonicum, quia patrium regnum
petiverat, hostium more per triumphum duxere; Asia ab
ipsis obsessa est. postremo Bithyniam Nicomede mortuo
diripuere, quom filius Nysa, quam reginam appellaverat,
genitus haud dubie esset. 35
  Nam quid ego me appellem? quem diiunctum undique
regnis et tetrarchiis ab imperio eorum, quia fama erat
divitem neque serviturum esse, per Nicomedem bello la-
cessiverunt, sceleris eorum haud ignarum et ea, quae
adcidere, testatum antea Cretensis, solos omnium liberos 40
ea tempestate, et regem Ptolemaeum. atque ego ultus
iniurias Nicomedem Bithynia expuli Asiamque, spolium
regis Antiochi, recepi et Graeciae dempsi grave servi-
tium. incepta mea postremus servorum Archelaus exer-
citu prodito inpedivit. illique, quos ignavia aut prava 45
calliditas, ut meis laboribus tuti essent, armis abstinuit,
acerbissumas poenas solvunt, Ptolemaeus pretio in dies
bellum prolatans, Cretenses inpugnati semel iam neque
finem nisi excidio habitur<i>. equidem quom mihi ob ip-
sorum interna mala dilata proelia magis quam pacem 50
datam intellegerem, abnuente Tigrane, qui mea dicta
sero probat, te remoto procul, omnibus aliis obnoxiis,
rursus tamen bellum coepi, Marcumque Cottam, Roma-
num ducem, apud Calchedona terra fudi, mari exui classe
pulcherruma. apud Cyzicum magno cum exercitu in ob- 55
sidio moranti frumentum defuit, nullo circum adnitente;
simul hiems mari prohibebat. ita sine vi hostium regredi
conatus in patrium regnum naufragiis apud Parium et
Heracleam militum optumos cum classibus amisi. re-
stituto deinde apud Caberam exercitu et variis inter me 60
atque Lucullum proeliis inopia rursus ambos incessit.
illi suberat regnum Ariobarzanis bello intactum, ego
vastis circum omnibus locis in Armeniam concessi. se-
cutique Romani non me, sed morem suom omnia regna
subvortundi, quia multitudinem artis locis pugna prohi- 65
buere, inprudentiam Tigranis pro victoria ostentant.
  Nunc quaeso considera, nobis oppressis utrum firmio-
rem te ad resistundum an finem belli futurum putes? scio
equidem tibi magnas opes virorum, armorum et auri
esse; et ea re a nobis ad societatem, ab illis ad praedam 70
peteris. ceterum consilium est. Tigranis regno integro
meis militibus <belli prudentibus> procul ab domo [parvo
labore] per nostra corpora bellum conficere, quo[m] ne-
que vincere neque vinci sine tuo periculo possumus. an
ignoras Romanos, postquam ad occidentem pergentibus 75
finem Oceanus fecit, arma huc convortisse? neque quic-
quam a principio nisi raptum habere, domum coniuges
agros imperium? convenas olim sine patria parentibus,
peste conditos orbis terrarum; quibus non humana ulla
neque divina obstant, quin socios amicos, procul iuxta 80
sitos, inopes potentisque trahant excindant, omniaque
non serva et maxume regna hostilia ducant? namque
pauci libertatem, pars magna iustos dominos volunt; nos
suspecti sumus aemuli et in tempore vindices adfuturi.
tu vero, quoi Seleucea, maxuma urbium, regnumque 85
Persidis inclutis divitiis est, quid ab illis nisi dolum in
praesens et postea bellum expectas? Romani arma in
omnis habent, acerruma in eos, quibus victis spolia ma-
xuma sunt; audendo et fallundo et bella ex bellis serundo
magni facti: per hunc morem extinguent omnia aut occi- 90
dent . . . . quod haud difficile est. si tu Mesopotamia, nos
Armenia circumgredimur exercitum sine frumento, sine
auxiliis, fortuna aut nostris vitiis adhuc incolumem. te-
que illa fama sequetur, auxilio profectum magnis regibus
latrones gentium oppressisse. quod uti facias, moneo hor- 95
torque, neu malis pernicie nostra tuam prolatare quam
societate victor fieri.'