| EPISTVLAE AD CAESAREM SENEM | |
| DE RE PVBLICA | |
| Pro vero antea optinebat regna atque imperia | 1.1.1.1 |
| fortunam dono dare, item alia quae per mortaleis avide | |
| cupiuntur, quia et apud indignos saepe erant quasi per | |
| libidinem data neque cuiquam incorrupta perman- | |
| serant. sed res docuit id verum esse, quod in carmini- | 2.1 |
| bus Appius ait, fabrum esse suae quemque fortunae, | |
| atque in te maxume, qui tantum alios praegressus es, | |
| ut prius defessi sint homines laudando facta tua quam | |
| tu laude digna faciundo, ceterum ut fabricata sic vir- | 3.1 |
| tute parta, quam magna industria haberei decet, ne | |
| incuria deformentur aut conruant infirmata. nemo | 4.1 |
| enim alteri imperium volens concedit et, quamvis bo- | |
| nus atque clemens sit, qui plus potest tamen, quia malo | |
| esse licet, formeidatur. id eo evenit, quia plerique re- | 5.1 |
| rum potentes pervorse consulunt et eo se munitiores | |
| putant, quo illei quibus imperitant nequiores fuere. at | 6.1 |
| contra id eniti decet, cum ipse bonus atque strenuus | |
| sis, uti quam optumis imperites. nam pessumus quis- | |
| que asperrume rectorem patitur. sed tibi hoc gravius | 7.1 |
| est, quam ante te omnibus, armis parta componere, | |
| quod bellum aliorum pace mollius gessisti. ad hoc vic- | 8.1 |
| tores praedam petunt, victi cives sunt. inter has diffi- | |
| cultates evadendum est tibi atque in posterum firmanda | |
| res publica non armis modo neque advorsum hostis, | |
| sed, quod multo multoque asperius est, pacis bonis | 5 |
| artibus. ergo omnes magna mediocri sapientia res huc | 9.1 |
| vocat, quae quisque optima potest, utei dicant. ac mihi | 10.1 |
| sic videtur: qualeicumque modo tu victoriam compo- | |
| suereis, ita alia omnia futura. |