| Sed iam, quo melius | 1.2.1.1 |
| faciliusque constituas, paucis quae me animus monet | |
| accipe. | |
| Bellum tibi fuit, imperator, cum homine claro, ma- | 2.1 |
| gnis opibus, avido potentiae, maiore fortuna quam | |
| sapientia, quem secuti sunt pauci per suam iniuriam | |
| tibi inimici, item quos adfinitas aut alia necessitudo | |
| traxit. nam particeps dominationis neque fuit quisquam | 3.1 |
| neque, si pati potuisset, orbis terrarum bello concussus | |
| foret. cetera multitudo, volgi more magis quam iudicio, | 4.1 |
| post alius alium quasi prudentiorem secuti. per idem | 5.1 |
| tempus maledictis ineiquorum occupandae rei publicae | |
| in spem adducti homines, quibus omnia probro ac lu- | |
| xuria polluta erant, concurrere in castra tua et aperte | |
| quieteis mortem rapinas, postremo omnia quae cor- | 5 |
| rupto animo lubebat, minitari. ex queis magna pars, | 6.1 |
| ubi neque creditum condonare neque te civibus sicuti | |
| hostibus uti vident, defluxere, pauci restitere quibus | |
| maius otium in castris quam Romae futurum erat: | |
| tanta vis creditorum inpendebat. sed ob easdem causas | 7.1 |
| immane dictust quanti et quam multi mortales postea | |
| ad Pompeium discesserint, eoque per omne tempus | |
| belli quasi sacro atque inspoliato fano debitores usi. |