| Igitur quoniam tibi victori de bello atque pace agi- | 1.3.1.1 |
| tandum est, hoc uti civiliter deponas, illa <ut> quam | |
| iustissima et diuturna sit, de te ipso primum, qui ea | |
| compositurus es, quid optimum factu sit existima. | |
| equidem ego cuncta imperia crudelia magis acerba | 2.1 |
| quam diuturna arbitror, neque quemquam multis me- | |
| tuendum esse, quin ad eum ex multis formido reccidat: | |
| eam vitam bellum aeternum et anceps gerere, quoniam | |
| neque adversus neque ab tergo aut lateribus tutus sis, | 5 |
| semper in periculo aut metu agites. contra qui benigni- | 3.1 |
| tate et clementia imperium temperavere iis laeta et | |
| candida omnia visa, etiam hostes aequiores quam aliis | |
| cives. haud scio an qui me his dictis corruptorem vic- | 4.1 |
| toriae tuae nimisque in victos bona voluntate prae- | |
| dicent. scilicet quod ea, quae externis nationibus natura | |
| nobis hostibus nosque maioresque nostri saepe tribuere, | |
| ea civibus danda arbitror neque barbaro ritu caede | 5 |
| caedem et sanguinem sanguine expianda. |