| An illa, | 1.4.1.1 |
| quae paulo ante hoc bellum in Cn. Pompeium victo- | |
| riamque Sullanam increpabantur, oblivio interfecit: | |
| Domitium, Carbonem, Brutum, alios item non armatos | |
| neque in proelio belli iure sed postea supplices per | 5 |
| summum scelus interfectos, plebem Romanam in villa | |
| publica pecoris modo conscissam? eheu quam illa | 2.1 |
| occulta civium funera et repentinae caedes, in paren- | |
| tum aut liberorum sinum fuga mulierum et puerorum, | |
| vastatio domuum ante partam a te victoriam saeva | |
| atque crudelia erant! ad quae te idem illi hortantur: | 5 |
| et scilicet id certatum esse, utrius vestrum arbitrio | 3.1 |
| iniuriae fierent, neque receptam sed captam a te rem | |
| publicam et ea causa exercitus stipendiis confectis | |
| optimos et veterrimos omnium advorsum fratres pa- | |
| rentisque [alii liberos] armis contendere; ut ex alienis | 5 |
| malis deterrumi mortales ventri atque profundae lubi- | |
| dini sumptus quaererent atque essent obprobria vic- | |
| toriae, quorum flagitiis commacularetur bonorum laus. | |
| neque enim te praeterire puto, quali quisque eorum | 4.1 |
| more aut modestia etiam tum dubia victoria sese ges- | |
| serit quoque modo in belli administratione scorta aut | |
| convivia exercuerint nonnulli, quorum aetas ne per | |
| otium quidem talis voluptatis sine dedecore attingerit. | 5 |