| De bello satis dictum. de pace firmanda quoniam | 1.5.1.1 |
| tuque et omnes tui agitatis, primum id, quaeso, con- | |
| sidera, quale sit de quo consultas: ita bonis malisque | |
| dimotis patenti via ad verum perges. ego sic existimo: | 2.1 |
| quoniam orta omnia intereunt, qua tempestate urbi Ro- | |
| manae fatum excidii adventarit, civis cum civibus ma- | |
| nus conserturos, ita defessos et exsanguis regi aut na- | |
| tioni praedae futuros. aliter non orbis terrarum neque | 5 |
| cunctae gentes conglobatae movere aut contundere | |
| queunt hoc imperium. firmanda igitur sunt vel con- | 3.1 |
| cordiae bona et discordiae mala expellenda. id ita eve- | 4.1 |
| niet, si sumptuum et rapinarum licentiam dempseris, | |
| non ad vetera instituta revocans, quae iam pridem cor- | |
| ruptis moribus ludibrio sunt, sed si suam quoique rem | |
| familiarem finem sumptuum statueris: quoniam is in- | 5.1 |
| cessit mos, ut homines adulescentuli sua atque aliena | |
| consumere, nihil libidinei atque aliis rogantibus dene- | |
| gare pulcherrimum putent, eam virtutem et magnitudi- | |
| nem animi, pudorem atque modestiam pro socordia | 5 |
| aestiment. ergo animus ferox prava via ingressus, ubi | 6.1 |
| consueta non suppetunt, fertur accensus in socios modo | |
| modo in civis, movet composita et res novas veteribus | |
| nec<lectis> conquirit. quare tollendus est fenerator in | 7.1 |
| posterum, uti suas quisque res curemus. ea vera atque | 8.1 |
| simplex via est, magistratum populo, non creditori ge- | |
| rere et magnitudinem animi in addendo, non demendo | |
| rei publicae ostendere. |