Hostem adversum deprimere strenuo homini haud 2.7.1.1
difficilest: occulta pericula neque facere neque vitare
bonis in promptu est. igitur, ubi eos in civitatem ad- 2.1
duxeris, quoniam quidem renovata plebs erit, in ea re
maxume animum exerceto, ut colantur boni mores, con-
cordia inter veteres et novos coalescat. sed multo maxu- 3.1
mum bonum patriae civibus, tibi liberis, postremo
humanae genti pepereris, si studium pecuniae aut
sustuleris aut, quoad res feret, minueris. aliter neque
privata res neque publica neque domi neque militiae 5
regi potest. nam ubi cupido divitiarum invasit, neque 4.1
disciplina neque artes bonae neque ingenium ullum
satis pollet, quin animus magis aut minus mature,
postremo tamen succumbat. saepe iam audivi, qui reges, 5.1
quae civitates et nationes per opulentiam magna im-
peria amiserint, quae per virtutem inopes ceperant: id
adeo haud mirandum est. nam ubi bonus deteriorem 6.1
divitiis magis clarum magisque acceptum videt, primo
aestuat multaque in pectore volvit: sed ubi gloria
honorem, magis in dies virtutem opulentia vincit, animus
ad voluptatem a vero deficit. quippe gloria industria 7.1
alitur, ubi eam dempseris, ipsa per se virtus amara
atque aspera est. postremo ubi divitiae clarae haben- 8.1
tur, ibi omnia bona vilia sunt, fides probitas pudor
pudicitia. nam ad virtutem una ardua via est, ad pecu- 9.1
niam qua cuique lubet nititur: et malis et bonis rebus
ea creatur. ergo in primis auctoritatem pecuniae de- 10.1
mito. neque de capite neque de honore ex copiis quis-
quam magis aut minus iudicaverit, sicut neque praetor
neque consul ex opulentia verum ex dignitate creetur.
sed de magistratu facile populi iudicium fit: iudices a 11.1
paucis probari regnum est, ex pecunia legi inhonestum.
quare omnes primae classis iudicare placet, sed numero
plures quam iudicant. neque Rhodios neque alias civi- 12.1
tates unquam iudiciorum suorum paenituit, ubi pro-
miscue dives et pauper, ut cuique fors tulit, de maximis
rebus iuxta ac de minimis disceptat.