Sed non inscius neque inprudens sum, quom ea 2.6.1.1
res agetur, quae saevitia quaeque tempestates homi-
num nobilium futurae sint, quom indignabuntur, omnia
funditus misceri, antiquis civibus hanc servitutem in-
poni, regnum denique ex libera civitate futurum, ubi 5
unius munere multitudo ingens in civitatem pervenerit.
equidem ego sic apud animum meum statuo: malum 2.1
facinus in se admittere, qui incommodo rei publicae
gratiam sibi conciliet: ubi bonum publicum etiam pri-
vatim usui est, id vero dubitare adgredi, socordiae at-
que ignaviae duco. M. Druso semper consilium fuit in 3.1
tribunatu summa ope niti pro nobilitate; neque ullam
rem in principio agere intendit, nisi illei auctores
fuerant. sed homines factiosi, quibus dolus atque mali- 4.1
tia fide cariora erant, ubi intellexerunt per unum ho-
minem maxumum beneficium multis mortalibus dari,
videlicet sibi quisque conscius malo atque infido animo
esse, de M. Druso iuxta ac se existumaverunt. itaque 5.1
metu ne per tantam gratiam solus rerum poteretur,
contra eam nisi sua et ipseius consilia disturbaverunt.
quo tibi, imperator, maiore cura fideique amici et multa 6.1
praesidia paranda sunt.