Itaque patres, quorum consilio antea
|
2.11.1.1
|
dubia res publica stabiliebatur, oppressi ex aliena libi-
|
|
dine huc atque illuc fluctuantes agitantur: interdum
|
|
alia deinde alia decernunt, uti eorum, qui dominantur,
|
|
simultas aut gratia fert, ita bonum malumque publi-
|
5
|
cum aestumant. quodsi aut libertas aequa omnium aut
|
2.1
|
sententia obscurior esset, maioribus opibus res publica
|
|
et minus potens nobilitas esset. sed quoniam coaequari
|
3.1
|
gratiam omnium difficile est, quippe cum illis maiorum
|
|
virtus partam reliquerit gloriam dignitatem clientelas,
|
|
cetera multitudo pleraque insiticia sit, sententias
|
|
eorum a metu libera: ita in occulto sibi quisque alterius
|
5
|
potentia carior erit. libertas iuxta bonis et malis,
|
4.1
|
strenuis atque ignavis optabilis est. verum eam pleri-
|
|
que metu deserunt. stultissimi mortales, quod in certa-
|
|
mine dubium est, quorsum accidat, id per inertiam in
|
|
se quasi victi recipiunt. igitur duabus rebus confirmari
|
5.1
|
posse senatum puto: si numero auctus per tabellam
|
|
sententiam feret. tabella obtentui erit, quo magis animo
|
|
libero facere audeat: in multitudine et praesidii plus
|
|
et usus amplior est. nam fere his tempestatibus alii
|
6.1
|
iudiciis publicis, alii privatis suis atque amicorum
|
|
negotiis inplicati, haud sane rei publicae consiliis ad-
|
|
fuerunt; neque eos magis occupatio quam superba
|
|
imperia distinuerunt. homines nobiles cum paucis
|
5
|
senatoriis, quos additamenta factionis habent, quae-
|
|
cumque libuit probare reprehendere decernere, ea, uti
|
|
lubido tulit, fecere. verum ubi numero senatorum aucto
|
7.1
|
per tabellam sententiae dicentur, ne illi superbiam
|
|
suam dimittent, ubi iis oboediendum erit, quibus antea
|
|
crudelissime imperitabant.
|
|