Forsitan, imperator, perlectis litteris desideres,
|
2.12.1.1
|
quem numerum senatorum fieri placeat, quoque modo is
|
|
in multa <et> varia officia distribuatur; iudicia quoniam
|
|
omnibus primae classis committenda putem, quae di-
|
|
scriptio, quei numerus in quoque genere futurus sit.
|
5
|
ea mihi omnia generatim discribere haud difficile factu
|
2.1
|
fuit; sed prius laborandum visum est de summa con-
|
|
silii, idque tibi probandum verum esse. si hoc itinere
|
|
uti decreveris, cetera in promptu erunt. volo ego con-
|
3.1
|
silium meum prudens maxumeque usui esse. nam ubi-
|
|
cumque tibi res prospere cedet, ibi mihi bona fama
|
|
eveniet. sed me illa magis cupido exercet, ut quocum-
|
4.1
|
que modo quam primum res publica adiutetur. liber-
|
5.1
|
tatem gloria cariorem habeo, atque ego te oro hortor-
|
|
que ne clarissimus imperator Gallica gente subacta
|
|
populi Romani summum atque invictum imperium ta-
|
|
bescere vetustate ac per summam socordiam dilabi
|
5
|
patiaris. profecto, si id accidat, neque tibi nox neque
|
6.1
|
dies curam animi sedaverit, quin insomniis exercitus,
|
|
furibundus atque amens alienata mente feraris. nam-
|
7.1
|
que mihi pro vero constat omnium mortalium vitam
|
|
divino numine invisier; neque bonum neque malum
|
|
facinus quoiusquam pro nihilo haberi, sed ex natura
|
|
divorsa praemia bonos malosque sequi. interea si forte
|
8.1
|
ea tardius procedunt, suus quoique animus ex con-
|
|
scientia spem praebet.
|
|