| VI | |
| Castra Macer sequitur: tenero quid fiet Amori? | 2.6.1 |
| Sit comes et collo fortiter arma gerat? | |
| Et seu longa virum terrae via seu vaga ducent | |
| Aequora, cum telis ad latus ire volet? | |
| Ure, puer, quaeso, tua qui ferus otia liquit, | 5 |
| Atque iterum erronem sub tua signa voca. | |
| Quod si militibus parces, erit hic quoque miles, | |
| Ipse levem galea qui sibi portet aquam. | |
| Castra peto, valeatque Venus valeantque puellae: | |
| Et mihi sunt vires, et mihi facta tuba est. | 10 |
| Magna loquor, sed magnifice mihi magna locuto | |
| Excutiunt clausae fortia verba fores. | |
| Iuravi quotiens rediturum ad limina numquam! | |
| Cum bene iuravi, pes tamen ipse redit. | |
| Acer Amor, fractas utinam, tua tela, sagittas, | 15 |
| Si licet, extinctas adspiciamque faces! | |
| Tu miserum torques, tu me mihi dira precari | |
| Cogis et insana mente nefanda loqui. | |
| Iam mala finissem leto, sed credula vitam | |
| Spes fovet et fore cras semper ait melius. | 20 |
| Spes alit agricolas, Spes sulcis credit aratis | |
| Semina, quae magno faenore reddat ager; | |
| Haec laqueo volucres, haec captat arundine pisces, | |
| Cum tenues hamos abdidit ante cibus; | |
| Spes etiam valida solatur conpede vinctum: | 25 |
| Crura sonant ferro, sed canit inter opus; | |
| Spes facilem Nemesim spondet mihi, sed negat illa; | |
| Ei mihi, ne vincas, dura puella, deam. | |
| Parce, per inmatura tuae precor ossa sororis: | |
| Sic bene sub tenera parva quiescat humo. | 30 |
| Illa mihi sancta est, illius dona sepulcro | |
| Et madefacta meis serta feram lacrimis, | |
| Illius ad tumulum fugiam supplexque sedebo | |
| Et mea cum muto fata querar cinere. | |
| Non feret usque suum te propter flere clientem: | 35 |
| Illius ut verbis, sis mihi lenta, veto, | |
| Ne tibi neglecti mittant mala somnia Manes, | |
| Maestaque sopitae stet soror ante torum, | |
| Qualis ab excelsa praeceps delapsa fenestra | |
| Venit ad infernos sanguinolenta lacus. | 40 |
| Desino, ne dominae luctus renoventur acerbi: | |
| Non ego sum tanti, ploret ut illa semel. | |
| Nec lacrimis oculos digna est foedare loquaces: | |
| Lena nocet nobis, ipsa puella bona est. | |
| Lena necat miserum Phryne furtimque tabellas | 45 |
| Occulto portans itque reditque sinu. | |
| Saepe, ego cum dominae dulces a limine duro | |
| Adgnosco voces, haec negat esse domi, | |
| Saepe, ubi nox mihi promissa est, languere puellam | |
| Nuntiat aut aliquas extimuisse minas. | 50 |
| Tunc morior curis, tunc mens mihi perdita fingit, | |
| Quisve meam teneat, quot teneatve modis; | |
| Tunc tibi, lena, precor diras: satis anxia vivas, | |
| Moverit e votis pars quotacumque deos. |