| IV | |
| 'Sic umbrosa tibi contingant tecta, Priape, | 1.4.1 |
| Ne capiti soles, ne noceantque nives: | |
| Quae tua formosos cepit sollertia? certe | |
| Non tibi barba nitet, non tibi culta coma est, | |
| Nudus et hibernae producis frigora brumae, | 5 |
| Nudus et aestivi tempora sicca Canis.' | |
| Sic ego; tum Bacchi respondit rustica proles | |
| Armatus curva sic mihi falce deus: | |
| 'O fuge te tenerae puerorum credere turbae, | |
| Nam causam iusti semper amoris habent. | 10 |
| Hic placet, angustis quod equom conpescit habenis, | |
| Hic placidam niveo pectore pellit aquam, | |
| Hic, quia fortis adest audacia, cepit; at illi | |
| Virgineus teneras stat pudor ante genas. | |
| Sed ne te capiant, primo si forte negabit, | 15 |
| Taedia: paulatim sub iuga colla dabit. | |
| Longa dies homini docuit parere leones, | |
| Longa dies molli saxa peredit aqua; | |
| Annus in apricis maturat collibus uvas, | |
| Annus agit certa lucida signa vice. | 20 |
| Nec iurare time: Veneris periuria venti | |
| Inrita per terras et freta summa ferunt. | |
| Gratia magna Iovi: vetuit pater ipse valere, | |
| Iurasset cupide quicquid ineptus amor, | |
| Perque suas inpune sinit Dictynna sagittas | 25 |
| Adfirmes crines perque Minerva suos. | |
| At si tardus eris, errabis: transiet aetas. | |
| Quam cito non segnis stat remeatque dies, | |
| Quam cito purpureos deperdit terra colores, | |
| Quam cito formosas populus alta comas! | 30 |
| Quam iacet, infirmae venere ubi fata senectae, | |
| Qui prior Eleo est carcere missus equos! | |
| Vidi iam iuvenem, premeret cum serior aetas, | |
| Maerentem stultos praeteriisse dies. | |
| Crudeles divi! serpens novus exuit annos, | 35 |
| Formae non ullam fata dedere moram. | |
| Solis aeterna est Baccho Phoeboque iuventas, | |
| Nam decet intonsus crinis utrumque deum. | |
| Tu, puero quodcumque tuo temptare libebit, | |
| Cedas: obsequio plurima vincet amor. | 40 |
| Neu comes ire neges, quamvis via longa paretur | |
| Et Canis arenti torreat arva siti, | |
| Quamvis praetexens picta ferrugine caelum | |
| Venturam anticipet imbrifer arcus aquam. | |
| Vel si caeruleas puppi volet ire per undas, | 45 |
| Ipse levem remo per freta pelle ratem. | |
| Nec te paeniteat duros subiisse labores | |
| Aut opera insuetas adteruisse manus, | |
| Nec, velit insidiis altas si claudere valles, | |
| Dum placeas, umeri retia ferre negent. | 50 |
| Si volet arma, levi temptabis ludere dextra: | |
| Saepe dabis nudum, vincat ut ille, latus. | |
| Tum tibi mitis erit, rapias tum cara licebit | |
| Oscula: pugnabit, sed tamen apta dabit. | |
| Rapta dabit primo, post adferet ipse roganti, | 55 |
| Post etiam collo se inplicuisse velit. | |
| Heu male nunc artes miseras haec saecula tractant: | |
| Iam tener adsuevit munera velle puer. | |
| At tu, qui venerem docuisti vendere primus, | |
| Quisquis es, infelix urgeat ossa lapis. | 60 |
| Pieridas, pueri, doctos et amate poetas, | |
| Aurea nec superent munera Pieridas. | |
| Carmine purpurea est Nisi coma: carmina ni sint, | |
| Ex umero Pelopis non nituisset ebur. | |
| Quem referent Musae, vivet, dum robora tellus, | 65 |
| Dum caelum stellas, dum vehet amnis aquas. | |
| At qui non audit Musas, qui vendit amorem, | |
| Idaeae currus ille sequatur Opis | |
| Et tercentenas erroribus expleat urbes | |
| Et secet ad Phrygios vilia membra modos. | 70 |
| Blanditiis volt esse locum Venus ipsa: querelis | |
| Supplicibus, miseris fletibus illa favet.' | |
| Haec mihi, quae canerem Titio, deus edidit ore, | |
| Sed Titium coniunx haec meminisse vetat. | |
| Pareat ille suae; vos me celebrate magistrum, | 75 |
| Quos male habet multa callidus arte puer. | |
| Gloria cuique sua est: me, qui spernentur, amantes | |
| Consultent: cunctis ianua nostra patet. | |
| Tempus erit, cum me Veneris praecepta ferentem | |
| Deducat iuvenum sedula turba senem. | 80 |
| Heu heu quam Marathus lento me torquet amore! | |
| Deficiunt artes, deficiuntque doli. | |
| Parce, puer, quaeso, ne turpis fabula fiam, | |
| Cum mea ridebunt vana magisteria. |