| X | |
| Quis fuit, horrendos primus qui protulit enses? | 1.10.1 |
| Quam ferus et vere ferreus ille fuit! | |
| Tum caedes hominum generi, tum proelia nata, | |
| Tum brevior dirae mortis aperta via est. | |
| An nihil ille miser meruit, nos ad mala nostra | 5 |
| Vertimus, in saevas quod dedit ille feras? | |
| Divitis hoc vitium est auri, nec bella fuerunt, | |
| Faginus adstabat cum scyphus ante dapes. | |
| Non arces, non vallus erat, somnumque petebat | |
| Securus sparsas dux gregis inter oves. | 10 |
| Tunc mihi vita foret, volgi nec tristia nossem | |
| Arma nec audissem corde micante tubam; | |
| Nunc ad bella trahor, et iam quis forsitan hostis | |
| Haesura in nostro tela gerit latere. | |
| Sed patrii servate Lares: aluistis et idem, | 15 |
| Cursarem vestros cum tener ante pedes. | |
| Neu pudeat prisco vos esse e stipite factos: | |
| Sic veteris sedes incoluistis avi. | |
| Tum melius tenuere fidem, cum paupere cultu | |
| Stabat in exigua ligneus aede deus. | 20 |
| Hic placatus erat, seu quis libaverat uva, | |
| Seu dederat sanctae spicea serta comae, | |
| Atque aliquis voti compos liba ipse ferebat | |
| Postque comes purum filia parva favum. | |
| At nobis aerata, Lares, depellite tela, | 25 |
| * * * | 25a |
| * * * | |
| Hostiaque e plena rustica porcus hara. | 26 |
| Hanc pura cum veste sequar myrtoque canistra | |
| Vincta geram, myrto vinctus et ipse caput. | |
| Sic placeam vobis: alius sit fortis in armis | |
| Sternat et adversos Marte favente duces, | 30 |
| Ut mihi potanti possit sua dicere facta | |
| Miles et in mensa pingere castra mero. | |
| Quis furor est atram bellis accersere mortem? | |
| Inminet et tacito clam venit illa pede. | |
| Non seges est infra, non vinea culta, sed audax | 35 |
| Cerberus et Stygiae navita turpis aquae; | |
| Illic percussisque genis ustoque capillo | |
| Errat ad obscuros pallida turba lacus. | |
| Quam potius laudandus hic est, quem prole parata | |
| Occupat in parva pigra senecta casa. | 40 |
| Ipse suas sectatur oves, at filius agnos, | |
| Et calidam fesso conparat uxor aquam. | |
| Sic ego sim, liceatque caput candescere canis, | |
| Temporis et prisci facta referre senem. | |
| Interea pax arva colat. pax candida primum | 45 |
| Duxit araturos sub iuga curva boves, | |
| Pax aluit vites et sucos condidit uvae, | |
| Funderet ut nato testa paterna merum, | |
| Pace bidens vomerque nitent—at tristia duri | |
| Militis in tenebris occupat arma situs— | 50 |
| Rusticus e lucoque vehit, male sobrius ipse, | |
| Uxorem plaustro progeniemque domum. | |
| Sed Veneris tum bella calent, scissosque capillos | |
| Femina perfractas conqueriturque fores. | |
| Flet teneras subtusa genas, sed victor et ipse | 55 |
| Flet sibi dementes tam valuisse manus. | |
| At lascivus Amor rixae mala verba ministrat, | |
| Inter et iratum lentus utrumque sedet. | |
| A, lapis est ferrumque, suam quicumque puellam | |
| Verberat: e caelo deripit ille deos. | 60 |
| Sit satis e membris tenuem rescindere vestem, | |
| Sit satis ornatus dissoluisse comae, | |
| Sit lacrimas movisse satis: quater ille beatus, | |
| Quo tenera irato flere puella potest. | |
| Sed manibus qui saevus erit, scutumque sudemque | 65 |
| Is gerat et miti sit procul a Venere. | |
| At nobis, Pax alma, veni spicamque teneto, | |
| Perfluat et pomis candidus ante sinus. |