| ALBII TIBVLLI | |
| LIBER TERTIVS | |
| (CARMINA TIBVLLIANA) | |
| I LYGDAMI | |
| "Martis Romani festae venere kalendae— | 3.1.1 |
| Exoriens nostris hic fuit annus avis— | |
| Et vaga nunc certa discurrunt undique pompa | |
| Perque vias urbis munera perque domos: | |
| Dicite, Pierides, quonam donetur honore | 5 |
| Seu mea, seu fallor, cara Neaera tamen." | |
| "Carmine formosae, pretio capiuntur avarae. | |
| Gaudeat, ut digna est, versibus illa tuis. | |
| Lutea sed niveum involvat membrana libellum, | |
| Pumicet et canas tondeat ante comas | 10 |
| Summaque praetexat tenuis fastigia chartae, | |
| Indicet ut nomen littera facta tuum, | |
| Atque inter geminas pingantur cornua frontes: | |
| Sic etenim comptum mittere oportet opus." | |
| "Per vos, auctores huius mihi carminis, oro | 15 |
| Castaliamque umbram Pieriosque lacus, | |
| Ite domum cultumque illi donate libellum, | |
| Sicut erit: nullus defluat inde color. | |
| (Illa mihi referet, si nostri mutua cura est | |
| An minor, an toto pectore deciderim.) | 20 |
| Sed primum meritam larga donate salute | |
| Atque haec submisso dicite verba sono: | |
| 'Haec tibi vir quondam, nunc frater, casta Neaera, | |
| Mittit et accipias munera parva rogat, | |
| Teque suis iurat caram magis esse medullis, | 25 |
| Sive sibi coniunx sive futura soror, | |
| Sed potius coniunx: huius spem nominis illi | |
| Auferet extincto pallida Ditis aqua.'" |