| II LYGDAMI | |
| Qui primus caram iuveni carumque puellae | 3.2.1 |
| Eripuit iuvenem, ferreus ille fuit. | |
| Durus et ille fuit, qui tantum ferre dolorem, | |
| Vivere et erepta coniuge qui potuit. | |
| Non ego firmus in hoc, non haec patientia nostro | 5 |
| Ingenio: frangit fortia corda dolor; | |
| Nec mihi vera loqui pudor est vitaeque fateri | |
| Tot mala perpessae taedia nata meae. | |
| Ergo cum tenuem fuero mutatus in umbram | |
| Candidaque ossa super nigra favilla teget, | 10 |
| Ante meum veniat longos incompta capillos | |
| Et fleat ante meum maesta Neaera rogum. | |
| Sed veniat carae matris comitata dolore: | |
| Maereat haec genero, maereat illa viro. | |
| Praefatae ante meos manes animamque precatae | 15 |
| Perfusaeque pias ante liquore manus, | |
| Pars quae sola mei superabit corporis, ossa | |
| Incinctae nigra candida veste legent, | |
| Et primum annoso spargent collecta Lyaeo, | |
| Mox etiam niveo fundere lacte parent, | 20 |
| Post haec carbaseis umorem tollere velis | |
| Atque in marmorea ponere sicca domo. | |
| Illic quas mittit dives Panchaia merces | |
| Eoique Arabes, dives et Assyria, | |
| Et nostri memores lacrimae fundantur eodem: | 25 |
| Sic ego conponi versus in ossa velim. | |
| Sed tristem mortis demonstret littera causam | |
| Atque haec in celebri carmina fronte notet: | |
| 'Lygdamus hic situs est: dolor huic et cura Neaerae, | |
| Coniugis ereptae, causa perire fuit.' | 30 |