V LYGDAMI
Vos tenet, Etruscis manat quae fontibus unda, 3.5.1
  Unda sub aestivum non adeunda Canem,
Nunc autem sacris Baiarum proxima lymphis,
  Cum se purpureo vere remittit humus.
At mihi Persephone nigram denuntiat horam: 5
  Inmerito iuveni parce nocere, dea.
Non ego temptavi nulli temeranda virorum
  Audax laudandae sacra docere deae,
Nec mea mortiferis infecit pocula sucis
  Dextera nec cuiquam trita venena dedit, 10
Nec nos sacrilegi templis amovimus aegros,
  Nec cor sollicitant facta nefanda meum,
Nec nos insanae meditantes iurgia mentis
  Inpia in adversos solvimus ora deos,
Et nondum cani nigros laesere capillos, 15
  Nec venit tardo curva senecta pede.
Natalem primo nostrum videre parentes,
  Cum cecidit fato consul uterque pari.
Quid fraudare iuvat vitem crescentibus uvis
  Et modo nata mala vellere poma manu? 20
Parcite, pallentes undas quicumque tenetis
  Duraque sortiti tertia regna dei.
Elysios olim liceat cognoscere campos
  Lethaeamque ratem Cimmeriosque lacus,
Cum mea rugosa pallebunt ora senecta 25
  Et referam pueris tempora prisca senex.
Atque utinam vano nequiquam terrear aestu,
  Languent ter quinos sed mea membra dies.
At vobis Tuscae celebrantur numina lymphae,
  Et facilis lenta pellitur unda manu. 30
Vivite felices, memores et vivite nostri,
  Sive erimus seu nos fata fuisse velint.
Interea nigras pecudes promittite Diti
  Et nivei lactis pocula mixta mero.