| instrumenta rustica quae serendi aut colendi fructus causa | 5.134.1 |
| facta. sarculum ab serendo ac sariendo. ligo, quod eo propter lati- | |
| tudinem quod sub terra facilius legitur. pala a pangendo, G L quod | |
| fuit. rutrum ruitrum a ruendo. aratrum, quod †aruit terram. eius | 135.1 |
| ferrum vomer, quod vomit eo plus terra[m]. dens, quod eo mordetur | |
| terra; supra id regula quae stat, stiva ab stando, et in ea transversa | |
| regula manicula, quod manu bubulci tenetur. qui quasi temo est inter | |
| boves, bura a bubus; alii hoc a curvo [c]urvum appellant. sub iugo | 5 |
| medio cavum, quod bura extrema addita oppilatur, vocatur coum a | |
| cavo. iugum et iumentum ab iunctu. irpices regula compluribus den- | 136.1 |
| tibus, quam item ut plaustrum boves trahunt, ut eruant quae in terra | |
| ser<p>unt; sirpices, postea S detrito, a quibusdam dicti. rastelli ut | |
| irpices serrae leves; itaque homo in pratis per fenisecia eo festucas | |
| corradit, quo ab rasu rastelli dicti. rastri, quibus dentatis penitus era- | 5 |
| dunt terram atque eruunt, a quo rutu rastri dicti. falces a farre lit- | 137.1 |
| tera commutata; hae in Campania seculae a secando; a quadam simili- | |
| tudine harum aliae, ut quod apertum unde, falces fenariae et arboriae | |
| et, quod non apertum unde, falces lumaria<e> et sirpiculae. lumariae | |
| sunt quibus secant lumecta, id est cum in agris serpunt spinae; quas | 5 |
| quod ab terra agricolae solvunt, id est luunt, lumecta; falces sirpiculae | |
| vocatae ab sirpando, id est ab alligando; sic sirpata dolia quassa, cum | |
| alligata his, dicta. utuntur in vinea alligando fasces, incisos fustes, | |
| faculas. has phanclas †Chermonesioe dicunt. pilum, quod eo far pi- | 138.1 |
| sunt, a quo ubi id fit dictum pistrinum (L et S inter se saepe locum | |
| commutant), inde post in urbe Lucili pistrina et | |
| pistrix. trapetes molae oleariae; vocant trapetes a terendo, nisi grae- | |
| cum est; ac molae a mol<l>iendo: harum enim motu eo coniecta | 5 |
| mol<l>iuntur. vallum a volatu, quod cum id iactant volant inde levia. | |
| ventilabrum, quod ventilatur in aere frumentum. quibus comporta[n]tur | 139.1 |
| fructus ac necessariae res, de his fiscina a ferendo dicta. corbes ab | |
| eo quod eo spicas aliudve quid corruebant; hinc minores corbulae | |
| dictae. de his quae iumenta ducunt, tragula, quod ab eo trahitur per | |
| terram. sirpea, quae virgis sirpatur, id est colligando implicatur, in | 5 |
| qua stercus aliudve quid vehitur. vehiculum, in quo faba aliudve quid | 140.1 |
| vehitur, quod e[st] viminibus vietur aut eo vehitur. †brevi est vehi- | |
| culum dictum est aliis vel arcera, quae etiam in duodecim tabulis | |
| appellatur; quod ex tabulis vehiculum erat factum ut arca[r], | |
| arcera dictum. plaustrum ab eo quod non ut in his quae supra dixi, | 5 |
| sed ex omni parte palam est, quae in eo vehuntur, quod perlucet, ut | |
| lapides, asseres, tignum. |