| quoniam vicus constat ex domibus, nunc earum vocabula | 5.160.1 |
| vide<a>mus. domus graecum et ideo in aedibus sacris ante cellam, ubi | |
| sedes dei sunt, Graeci dicunt πρόδομον, quod po[te]st, ὀπισθόδομ<ον>. | |
| aedis ab aditu, quod plano pede adibant. itaque ex aedibus efferri in- | |
| dictivo funere praeco etiam eos dicit qui ex tabernis efferuntur, et | 5 |
| omnes in censu villas [in]dedicamus aedes. cavum aedium dictum qui | 161.1 |
| locus tectus intra parietes relinquebatur patulus, qui esset ad com<m>u- | |
| nem omnium usum. in hoc locus si nullus relictus erat, sub divo qui | |
| esset, dicebatur testudo ab testudinis similitudine, ut est in praetorio | |
| et castris. si relictum erat in medio ut lucem ca[r]peret, deorsum | 5 |
| quo impluebat, dictum implu<v>ium, susum qua compluebat, com- | |
| plu<v>ium: utrumque a pluvia. tuscanicum dictum a Tuscis, postea- | |
| quam illorum cavum aedium simulare coeperunt. atrium appellatum | |
| ab Atriatibus Tuscis: illinc enim exemplum sumptum. circum cavum | 162.1 |
| aedium erat unius cuiusque rei utilitatis causa parietibus dissepta; ubi | |
| quid conditum esse volebant, a celando cellam appellarunt; penariam | |
| ubi penus; ubi cubabant cubiculum; ubi cenabant cenaculum vocita- | |
| bant, ut etiam nunc Lanuvi apud aedem Iunonis et in cetero Latio | 5 |
| ac Faleris et Cordubae dicuntur. posteaquam in superiore parte | |
| cenitare coeperunt, superioris domus universa cenacula dicta; postea- | |
| quam ubi cenabant plura facere coeperunt, ut in castris ab hieme | |
| hiberna, hibernum domus vocarunt; contraria * * * * | |
| * * ligionem Porcius designat cum de Ennio | 163.1 |
| scribens dicit eum coluisse Tutilinae loca. sequitur porta Naevia, quod | |
| in nemoribus Naeviis: etenim loca, ubi ea, sic dicta. deinde Rauduscula, | |
| quod aerata fuit. aes raudus dictum; ex eo [in] veteribus in man- | |
| cipiis scriptum 'raudusculo libram ferito'. hinc Lavernalis ab ara | 164.1 |
| Lavernae, quod ibi ara eius. praeterea intra muros video portas dici | |
| in Palatio Mucionis a mugitu, quod ea pecus in bucita <cir>cum anti- | |
| quum oppidum exigebant; alteram Romanulam, ab Roma dictam, quae | |
| habet gradus in nova via ad Volupiae sacellum. tertia est Ianualis, | 165.1 |
| dicta ab Iano, et ideo ibi positum Iani signum et ius institutum a | |
| Pompilio, ut scribit in annalibus Piso, ut sit | |
| aperta semper, nisi cum bellum sit nusquam. traditum est memoriae | |
| Pompilio rege fuisse opertam et post Tit[i]o Man[i]lio consule bello | 5 |
| Cart<h>aginiensi primo confecto et eodem anno apertam. |