| super lectulis origines quas adverti, hae: lectica, quod lege- | 5.166.1 |
| bant unde eam facerent stramenta atque herbam, ut etiam nunc fit in | |
| castris; lecticas, ne essent in terra[s], sublimis †in his ponebant; nisi | |
| ab eo quod Graeci antiqui dicebant λέκτρον lectum potius. qui lecti- | |
| cam involvebant, quod fere stramenta erant e segete, segestria ap- | 5 |
| pellarunt, ut etiam nunc in castris, nisi si a Graecis: nam στέγαστρον. | |
| ubi lectus mortui fitur, dicebant feretrum nostri, Graeci φέρετρον. | |
| posteaquam transierunt ad culcitas, quod in eas acus aut tomentum | 167.1 |
| aliudve quid calcabant, ab inculcando culcita dicta. hoc quicquid | |
| insternebant ab sternendo stragulum appellabant. pulvinar vel a pluri- | |
| bus vel a pollulis declinarunt. quibus operibantur, operimenta, et | |
| pallia opercula dixerunt. in his multa peregrina, ut sagum, reno gallica, | 5 |
| gaunac[um]a et amphimallum graeca; contra latinum torale, ante torum, | |
| et torus a torto, quod is in promptu. ab hac similitudine torulus in | |
| mulieris capite ornatus. qua simplici scansione scandebant in lectum | 168.1 |
| non altum, scabellum; in altiorem, scamnum. duplicata scansio gradus | |
| dicitur, quod gerit in inferiora superiorem. graeca sunt peristromata | |
| et peripetasmata, sic ali<a> quae item convivii causa ibi multa. | |
| pecuniae signatae vocabula sunt aeris et argenti haec: as ab | 169.1 |
| aere; dupondius ab duobus ponderibus, quod unum pondus assipon- | |
| dium dicebatur; id ideo quod as erat libra pondo[s]. deinde ab numero | |
| reliquum dictum usque ad centussis, ut as [a] singulari numero, ab | |
| tribus assibus tressis et sic proportione usque ad nonussis. in denario | 170.1 |
| numero hoc mutat, quod primum est ab decem assibus decussis, se- | |
| cundum ab duobus decussibus vicessis [quod dici sol<it>um a duobus | |
| bicessis]; reliqua conveniunt, quod est ut tricessis proportione usque | |
| ad centussis, quo maius aeris proprium vocabulum non est: nam du- | 5 |
| centi<s> et sic proportione quae dicuntur non magis asses quam denarii | |
| aliaeve quae res significantur. aeris minima pars sextula, quod sexta | 171.1 |
| pars unciae. semuncia, quod dimidia pars unciae: se valet dimidium, | |
| ut in selibra et semodio. uncia ab uno. sextans ab eo quod sexta | |
| pars assis, ut quadrans quod quarta, et triens quod tertia pars. semis, | |
| quod semi<a>s, id est [ut] dimidium assis, ut supra dictum est. septunx | 5 |
| a septem et uncia conclusum. reliqua obscuriora, quod ab deminu- | 172.1 |
| tione, et ea quae deminuuntur ita sunt, ut extremas syllabas habeant, | |
| ut deunx dempta uncia [deunx], dextans dempto sextante, dodrans | |
| dempto quadrante, bes, ut olim des, dempto triente. in argento nummi, | 173.1 |
| id ab Siculis. denarii, quod [denarii quod] denos aeris valebant; | |
| quinarii, quod quinos; sestertius, quod semis tertius (dupondius enim | |
| et semis antiquus sestertius est) et veteris consuetudinis, ut retro aere | |
| dicerent, ita ut semis tertius, <semis> quartus, semis <quintus> pro- | 5 |
| nuntiarent. ab semis tertius <sestertius> dictus. nummi denarii decuma | 174.1 |
| libella, quod libram pondo as valebat et erat ex argento parva. sim- | |
| bella, quod libellae dimidium, quod semis assis. terruncius a tribus | |
| unciis, quod libellae ut haec quarta pars, sic quadrans assis. |