| eadem pecunia vocabulum mutat: nam potest idem dici dos, | 5.175.1 |
| arrabo, merces, corollarium. dos, si nuptiarum causa data; haec graece | |
| δωτίνη: ita enim hoc Siculi; ab eodem donum: nam graece ut †isse- | |
| donion et ut alii δόμα et ut Attici δόσιν. arrabo sic data, ut reli- | |
| quum reddatur: hoc verbum item a graeco ἀρραβών. reliquum, quod | 5 |
| ex eo quod debitum reliquum. damnum a demptione, cum minus re | 176.1 |
| factum quam quanti constat. lucrum ab luendo, si amplius quam ut | |
| exsolveret, quanti esset, <re>ceptum. detrimentum a detritu, quod ea | |
| quae trita minoris pretii. †ab eadem mente intertrimentum ab eo, | |
| quod duo quae inter se trita, et deminuta, a quo etiam in<ter>trigo | 5 |
| dicta. multa [a] pecunia quae a magistratu dicta, ut exigi posset ob | 177.1 |
| peccatum; quod singulae dicuntur, appellatae eae multae, quod olim | |
| †unum dicebant multae: itaque cum <in> dolium aut culleum vinum | |
| addunt rustici, prima urna addita dicunt etiam nunc. poena a poeniendo | |
| aut quod post peccatum sequitur. pretium, quod emptionis aestima- | 5 |
| tionisve causa constituitur, dictum a peritis, quod hi soli facere pos- | |
| sunt recte id. si quid datum pro opera aut opere, merces, a merendo. | 178.1 |
| quod manu factum erat et datum pro eo, manupretium, a manibus et | |
| pretio. corollarium, si additum praeter quam quod debitum; eius vo- | |
| cabulum fictum a corollis, quod eae, cum placuerant actores, in scena | |
| dari solitae. praeda est ab hostibus capta, quod manu parta, ut | 5 |
| parida praeda. praemium a praeda, quod ob recte quid factum con- | |
| cessum. si datum quod reddatur, mutuum, quod Siculi moeton: ita- | 179.1 |
| que scribit Sophron 'moeton †antimo et'. munus quod mutuo animo | |
| qui sunt dant officii causa; alterum munus, quod muniendi causa im- | |
| peratum, a quo etiam municipes, qui una munus fungi debent, dicti. | |
| [si is] ea pecunia quae in iudicium venit in litibus, sacramentum a | 180.1 |
| sacro; qui[s] petebat et qui infitiabatur, de aliis rebus uterque quin- | |
| genos aeris ad pontem deponebant, de aliis rebus item certo alio legi- | |
| timo numero assum; qui iudicio vicerat, suum sacramentum e sacro | |
| auferebat, victi ad aerarium redibat. tributum dictum a tribubus, | 181.1 |
| quod ea pecunia, quae populo imperata erat, tributim a singulis pro | |
| portione census exigeba[n]tur. ab hoc ea quae assignata erat attri- | |
| butum dictum; ab eo quoque quibus attributa erat pecunia, ut militi | |
| reddant, tribuni aerarii dicti; id quod attributum erat, aes militare; | 5 |
| hoc est quod ait Plautus: 'cedit miles, aes petit'. et hinc | |
| dicuntur milites aerarii ab aere, quod stipendia facerent. hoc ipsum | 182.1 |
| stipendium a stipe dictum, quod aes quoque stipem dicebant: nam | |
| quod asses libras pondo erant, qui acceperant maiorem numerum non | |
| in arca ponebant, sed in aliqua cella stipabant, id est componebant, | |
| quo minus loci occuparet; ab stipando stipem dicere coeperunt. stips | 5 |
| ab στοιβή fortasse, graeco verbo. id apparet, quod ut tum institutum | |
| etiam nunc diis cum thesauris asses dant stipem dicunt, et qui pe- | |
| cuniam alligat, stipulari et restipulari. militis stipendia ideo, quod | |
| eam stipem pendebant; ab eo etiam Ennius scribit: | |
| 'Poeni stipendia pendunt'. ab eodem aere pendendo dispensator, et in | 183.1 |
| tabulis scribimus expensum et [in] prima pensio et sic secunda aut | |
| quae alia, et dispendium, ideo quod in dispendendo solet minus fieri; | |
| compendium quod cum compenditur una fit; a quo usura, quod in | |
| sorte accedebat, impendium appellatum; quae cum accederet ad sortem | 5 |
| usu[m], usura dicta, ut sors quod suum fit sorte. per trutinam solvi | |
| solitum: vestigium etiam nunc manet in aede Saturni, quod ea etiam | |
| nunc propter pensuram trutinam habet positam. ab aere aerarium | |
| appellatum. |