| Pythagoras Samius ait omnium rerum initia esse bina ut finitum | 5.11.1 |
| et infinitum, bonum et malum, vitam et mortem, diem et noctem. | |
| quare item duo status et motus * * * quod stat aut agitatur, corpus, | |
| ubi agitatur, locus, dum agitatur, tempus, quod est in agitatu, actio. | |
| quadripertitio magis sic apparebit: corpus est ut cursor, locus stadium | 5 |
| qua currit, tempus hora qua currit, actio cursio. quare fit, ut ideo | 12.1 |
| fere omnia sint quadripertita et ea aeterna, quod neque unquam tem- | |
| pus, quin fueri[n]t motus: eius enim intervallum tempus; neque motus, | |
| ubi non locus et corpus, quod alterum est quod movetur, alterum | |
| ubi; neque ubi is agitatus, non actio ibi. igitur initiorum quadrigae | 5 |
| locus et corpus, tempus et actio. quare quod quattuor genera prima | 13.1 |
| rerum, totidem verborum †enim horum dequis locis et his rebus | |
| qu<a>e in his videntur in hoc libro summatim ponam. sed qua cog- | |
| natio eius erit verbi quae radices egerit extra fines suas, persequemur. | |
| s<a>epe enim ad limitem arboris radices sub vicini prodierunt segetem. | 5 |
| quare non, cum de locis dicam, si ab agro ad †agrosium hominem, | |
| ad agricolam pervenero, aberraro. multa societas verborum, nec vinalia | |
| sine vino expediri nec curia calabra sine calatione potest aperiri. | |
| incipiam de locis ab ipsius loci origine. locus est, ubi loca- | 14.1 |
| tum quid esse potest, ut nunc dicunt, collocatum. veteres id dicere | |
| solitos apparet apud Plautum: 'filiam habeo grandem cassa | |
| dote atque inlocabili neque eam queo locare cuiquam.' apud Ennium: | |
| 'o Terra Tr<a>eca, ubi Liberi fanum inclutum Maro loca- | 5 |
| vi<t>.' ubi quidque consistit, locus. ab eo praeco dicitur locare, quod | 15.1 |
| usque †id emit, quoad in aliquo constitit pretium. in<de> locarium | |
| quod datur in stabulo et taberna, ubi consistant. sic loci muliebres, | |
| ubi nascendi initia consistunt. |