| loca natura<e> secundum antiquam divisionem prima duo, terra | 5.16.1 |
| et caelum, deinde particulatim utriusque multa. caeli dicuntur loca | |
| supera et ea deorum, terrae loca infera et ea hominum. ut Asia sic | |
| caelum dicitur modis duobus. nam et Asia, quae non Europa, in quo | |
| etiam Syria, et Asia dicitur prioris pars Asiae, in qua est Ionia ac | 5 |
| provincia nostra. sic caelum et pars eius, summum ubi stellae, et id | 17.1 |
| quod Pacuvius cum demonstrat dicit: 'hoc vide circum | |
| supraque quod complexu continet terram': cui subiungit: 'id quod | |
| nostri caelum memorant.' a qua bipertita divisione Lucilius | |
| suorum unius et viginti librorum initium fecit hoc: 'aetheris et terrae | 5 |
| genitabile qu<a>erere tempus.' | |
| caelum dictum scribit Aelius, quod est c<a>elatum | 18.1 |
| aut contrario nomine, celatum quod apertum est; non male, quod | |
| †posterior multo potius a c<a>elo quam caelum a c<a>elando. sed | |
| non minus illud alterum de celando ab eo potuit dici, quod interdiu | |
| celatur, quam quod noctu non celatur. omnino e<g>o magis puto a | 19.1 |
| chao cho<um ca>vum et hinc caelum, quoniam, ut dixi, 'hoc circum | |
| supraque quod complexu continet terram', cavum caelum. itaque dicit | |
| Androm<ed>a Nocti: 'qu<a>e cava caeli signitenen- | |
| tibus conficis bigis' et Agamemno: 'in altisono caeli | 5 |
| clipeo': cavum enim clipeum; et Ennius item ad cavationem: | |
| 'caeli ingentes fornices.' quare ut a cavo cavea et caull<a>e [et con- | 20.1 |
| vallis, cavata vallis] et †cauea e cavitione ut cauium, sic ortum, | |
| unde omnia apud <H>esiodum, a chao cavo caelum. | |
| terra dicta ab eo, ut Aelius scribit, quod teritur. | 21.1 |
| itaque tera in augurum libris scripta cum R uno. ab | |
| eo colonis locus com<m>unis qui prope oppidum relinquitur terito- | |
| rium, quod maxime teritur. hinc linteum quod teritur corpore ex- | |
| termentarium. hinc in messi tritura, quod tum frumentum teritur, | 5 |
| et trivolum, qui teritur. hinc fines agrorum termini, quod eae partis | |
| propter limitare iter maxime teruntur; itaque hoc cum is * * * (in Latio | |
| aliquot locis dicitur, ut apud Accium, non terminus, sed | |
| termen. hoc Graeci quod τέρμονα, pote vel illinc. Euander enim, qui | |
| venit in Palatium, e Graecia Arcas). via[s] quidem iter, quod ea vehendo | 22.1 |
| teritur, iter ite[ru]m actus, quod agendo teritur; etiam ambitus <i>ter, | |
| quod circumeundo teritur: nam ambitus circuitus; ab eoque duodecim | |
| tabularum interpretes 'ambitus parietis' | |
| circuitum esse describunt. igitur tera terra et ab eo poetae | 5 |
| appellarunt summa terrae quae sola teri pos- | |
| sunt, 'sola terrae'. terra, ut putant, eadem et humus; ideo Ennium | 23.1 |
| in terram cadentis dicere: 'cubitis pinsibant humum'; et quod | |
| terra sit humus, ideo is humatus mortuus, qui terra obrutus; ab eo qui | |
| Romanus combustus est, <si> in sepulc[h]rum eius abiecta gleba non | |
| est aut si os exceptum est mortui ad familiam purgandam, donec in | 5 |
| purgando humo est opertum (ut pontifices dicunt, | |
| quod inhumatus sit), familia funesta manet. et dicitur humilior, qui | |
| ad humum demissior, infimus humillimus, quod in mundo infima humus. | |
| humor hinc. itaque ideo Lucilius: 'terra abi[i]t in nimbos | 24.1 |
| imbremque', Pacuvius: 'terra ex<h>alat auram atque auroram | |
| humidam', humectam; hinc ager uliginosus humidissimus; hinc udus | |
| uvidus; hinc sudor et udor. is si quamvis deorsum in terra, unde | |
| su[m]mi pote, puteus; nisi potius quod <A>eolis dicebant ut πύταμον | 25.1 |
| sic πύτεον a potu, non ut nunc φρέ<αρ>. a puteis oppidum ut | |
| Puteoli, quod incircum eum locum aquae frigidae et caldae multae, | |
| nisi a putore potius, quod putidus odoribus s<a>epe ex sulphure et | |
| alumine. extra oppida a puteis puticuli, quod ibi in puteis obrue- | 5 |
| bantur homines, nisi potius, ut Aelius scribit, puticulae, | |
| quod putescebant ibi cadavera proiecta, qui locus publicus ultra Ex- | |
| quilias. itaque eum Afranius putilucos in Togata appellat, | |
| quod inde suspiciunt per puteos lumen. lacus lacuna magna, ubi | 26.1 |
| aqua contineri potest. palus paululum aquae in altitudinem et palam | |
| latius diffusae. stagnum a graeco, quod ii στεγνόν quod no[me]n | |
| habet [p]rimam. hinc ad villas rutunda[s] stagna, quod rutundum | |
| facillime continet, anguli maxime laborant. fluvius, quod fluit, item | 27.1 |
| flumen: a quo lege praediorum urbanorum scri- | |
| bitur [scribitur]: 'stillicidia fluminaqu[a]e ut ita cadant fluantque'; | |
| inter haec hoc inter<est>, quod stillicidium eo quod stillatim cadit, | |
| flumen quod fluit continue. amnis id flumen quod circuit aliquod: | 28.1 |
| nam ab ambitu amnis. ab hoc qui circum A[l]ter[u]num habitant, | |
| Amiternini appellati. ab eo qui populum candidatus circum it, ambit, | |
| et qui aliter facit, indagabili ex ambitu causam dicit. itaque Tiberis | |
| amnis, quod ambit Martium campum et urbem; oppidum Interamna | 5 |
| dictum, quod inter amnis est constitutum; item Antemnae, quod ante | |
| amnis, qu<a> Anio influit in Tiberim, quod bello male acceptum con- | |
| senuit. Tiberis quod caput extra Latium, si inde nomen quoque ex- | 29.1 |
| fluit in linguam nostram, nihil ἐτυμολόγον latinum, ut, quod oritur | |
| ex Samnio, Volturnus nihil ad latinam linguam: at quod proximum | |
| oppidum ab eo secundum mare Volturnum, ad nos, iam [ad] latinum | |
| vocabulum, ut Tiberinum <nume>n. et colonia enim nostra Voltur- | 5 |
| num et deus Tiberinus. sed de Tiberis nomine anceps historia. nam | 30.1 |
| et suum Etruria et Latium suum esse credit, quod fuerunt qui ab | |
| Thebri vicino regulo Ve[n]ientum dixerint appellatum primo Thebrim. | |
| sunt qui Tiberim priscum nomen latinum Albulam | |
| vocitatum litteris tradiderint, posterius propter Tiberinum regem Lati- | 5 |
| norum mutatum, quod ibi interierit: nam hoc eius ut tradunt sepul- | |
| c[h]rum. |