| ut omnis natura in caelum et terram divisa est, sic caeli re- | 5.31.1 |
| gionibus terra in Asiam et Europam. Asia enim iacet ad meridiem | |
| et austrum, Europa ad septemtriones et aquilonem. Asia dicta ab | |
| nympha, a qua et Iapeto traditur Prometheus. Europa ab Europa | 32.1 |
| Agenoris, quam ex Ph<o>enice Manlius | |
| scribit taurum exportasse, quorum egregiam imaginem ex aere Pyt<h>a- | |
| goras Tarenti. Europae loca multae incolunt nationes. ea fere no- | |
| minata aut translaticio nomine ab hominibus ut Sabini et Lucani, aut | 5 |
| declinato ab hominibus, ut Apulia et Latium, <aut> utrumque, ut | |
| Etruria et Tusci[a]. qua regnum fuit Latini, universus ager dictus | |
| Latius, particulatim oppidis cognominatus, ut a Pr<a>eneste Praenesti- | |
| nus, ab Aricia Aricinus. ut nostri augures publici dis- | 33.1 |
| serunt, agrorum sunt genera quinque: Romanus, Gabinus, peregrinus, | |
| hosticus, incertus. Romanus dictus unde Roma ab Romo; Gabinus | |
| ab oppido Gabis; peregrinus ager pacatus, qui extra Romanum et | |
| Gabinum, quod uno modo in his serv<a>ntur auspicia; dictus peregrinus | 5 |
| a pergendo, id est a progrediendo: eo [quod] enim ex agro Romano | |
| primum progrediebantur: quocirca Gabinus quoque peregrinus, sed | |
| quod auspicia habe[n]t singularia, ab reliquo discretus; hosticus dictus | |
| ab hostibus; incertus is, qui de his quattuor qui sit ignoratur. | |
| ager dictus in quam terram quid agebant, et unde quid age- | 34.1 |
| bant fructus causa. ali<i>, quod id Graeci dicunt | |
| ἀγρό<ν>. ut ager quo[d] agi poterat, sic qua agi actus. eius finis | |
| minimus constitutus in latitudinem pedes quattuor (fortasse an ab eo | |
| quattuor, quod ea quadrupes agitur); in longitudinem pedes centum | 5 |
| viginti; in quadratum actum et latum et longum esset centum viginti. | |
| multa antiqui duodenario numero finierunt ut duodecim decuriis actum. | |
| iugerum dictum iunctis duobus actibus quadratis. centuria prim<um> | 35.1 |
| a centum iugeribus dicta, post duplicata retinuit nomen, ut tribus | |
| †actibus multiplicatae idem tenent nomen. ut qua agebant actus, sic | |
| qua vehebant, [actus] viae dictae; quo[d] fructus convehebant, villae. | |
| qua ibant, ab [hab]itu iter appellarunt; qua id anguste, semita, ut | 5 |
| semiter dictum. ager cultus ab eo quod ibi cum terra semina coale- | 36.1 |
| scebant, et †ab inconsitus incultus. quod primum ex agro plano fruc- | |
| tus capiebant, campus dictus; posteaquam proxuma superiora loca | |
| colere c<o>eperunt, a colendo colles appellarunt; quos agros non cole- | |
| bant propter silvas aut id genus, ubi pecus possit pasci, et posside- | 5 |
| bant, ab usu s<al>vo saltus nominarunt. haec etiam Graeci νέμη, | |
| nostri nemora. ager quod videbatur pecudum ac pecuniae esse fun- | 37.1 |
| damentum, fundus dictus, aut quod fundit quotquot annis multa. | |
| vineta ac vineae a vite multa. vitis a vino, id a vi; hinc vindemia, | |
| quod est vinidemia aut vitidemia. seges ab satu, id est semine. semen, | |
| quod non plane id quod inde; hinc seminaria, sementem, item alia. | 5 |
| quod segetes ferunt, fruges, a fruendo fructus, a spe spicae, ubi et | |
| culmi, quod in summo campo nascuntur et sum<m>um culmen. ubi | 38.1 |
| frumenta secta, ut terantur [et], arescunt, area. propter horum simili- | |
| tudinem in urbe loca pura areae; a quo potest etiam ara deum, quod | |
| pura, nisi potius ab ardore, ad quem ut sit fit ara; a quo ipsa area | |
| non abest, quod qui arefacit ardor est solis. ager restibilis, qui resti- | 39.1 |
| tuitur ac reseritur quotquot annis; contra qui intermittitur a novando | |
| novalis ager. arvus et arationes ab arando; ab eo quod aratri vomer | |
| sustulit, sulcus; quo ea terra iacta, id est proiecta, porca. prata dicta | 40.1 |
| ab eo, quod sine opere parata. quod in agris quotquot annis rursum | |
| [rursum] facienda eadem, ut rursum capias fructus, appellata rura. | |
| †dividit in eos eius scribit Sulpicius plebei rura lar- | |
| giter ad aream. pr<a>edia dicta, item ut praedes, a praestando, quod | 5 |
| ea pignore data publice mancupis fidem praestent. |