| ubi nunc est Roma, Septi[m]montium nominatum ab tot mon- | 5.41.1 |
| tibus quos postea urbs muris comprehendit; e quis Capitolinum dic- | |
| tum, quod hic, cum fundamenta foderentur aedis Iovis, caput huma- | |
| num dicitur inventum. hi[n]c mons ante Tarpeius dictus a virgine | |
| Vestale Tarpeia, quae ibi ab Sabinis necata armis et sepulta: cuius | 5 |
| nominis monimentum relictum, quod etiam nunc eius rupes Tarpeium | |
| appellatur saxum. hunc antea montem Saturnium appellatum pro- | 42.1 |
| diderunt et ab eo late Saturniam terram, ut etiam Ennius | |
| appellat. antiquum oppidum in hac fuisse Saturnia scribitur. eius | |
| vestigia etiam nunc manent tria, quod Saturni fanum in faucibus, | |
| quod Saturnia porta quam Iunius scribit ibi, quam | 5 |
| nunc vocant Pandanam, quod post aedem Saturni in aedificiorum legi- | |
| bus privatis parietes 'postici muri' sunt scripti. Aventinum aliquot | 43.1 |
| de causis dicunt. N<a>evius ab avi- | |
| bus, quod eo se ab Tiberi ferrent aves, alii ab rege Aventino Albano, | |
| quod <ibi> sit sepultus, alii Aventinum ab adventu hominum, quod | |
| co<m>mune Latinorum ibi Dianae templum sit constitutum. ego ma- | 5 |
| xime puto, quod ab advectu: nam olim paludibus mons erat ab reli- | |
| quis disclusus. itaque eo ex urbe advehebantur ratibus, cuius vestigia, | |
| quod †ea quatum dicitur velabrum, et unde escendebant ad <in>fimam | |
| novam viam locus sacellum <Ve>labrum. Velabrum a vehendo. vela- | 44.1 |
| turam facere etiam nunc dicuntur qui id mercede faciunt. merces | |
| (dicitur a merendo et <a>ere) huic vecturae qui ratibus transibant | |
| quadrans. ab eo Lucilius scripsit 'quadrantis ratiti'. | |
| reliqua urbis loca olim discreta, cum Argeorum sacraria sep- | 45.1 |
| tem et viginti in <quattuor> partis urbi<s> sunt disposita. Argeos | |
| dictos putant a principibus, qui cum <H>ercule Argivo venerunt Ro- | |
| mam et in Saturnia subsederunt. e quis prima scripta est regio Sub- | |
| ur[b]ana, secunda Esquilina, tertia Collina, quarta Palatina. in Sub- | 46.1 |
| ur[b]anae regionis parte princeps est C<a>elius mons a C<a>ele Vi- | |
| benna, Tusco duce nobili, qui cum sua manu dicitur Romulo venisse | |
| auxilio contra Tati[n]um regem. hinc post C<a>elis obitum, quod | |
| nimis munita loca tenerent neque sine suspicione essent, deducti di- | 5 |
| cuntur in planum. ab eis dictus vicus Tuscus, et ideo ibi Vortumnum | |
| stare, quod is deus Etruriae princeps; de Caelianis qui a suspicione | |
| liberi essent, traductos in eum locum qui vocatur C<a>eliolum. cum | 47.1 |
| C<a>elio[n] coniunctum Carinae et inter eas quem locum Ceroliensem | |
| appellatum apparet, quod primae regionis quartum sacrarium scriptum | |
| sic est: 'Ceroliense[s] qua[e]rticeps circa Mi- | |
| nervium qua in C<a>elio monte itur in tabernola est'. Cerol<i>ensis | 5 |
| a carinarum iunctu dictus; †Carinae postea cerionia, quod hinc oritur | |
| caput sacrae viae ab Streniae sacello quae pertinet in arce<m>, qua | |
| sacra quotquot mensibus feruntur in arcem et per quam augures ex | |
| arce profecti solent inaugurare. huius sacrae viae pars haec sola | |
| volgo nota, quae est a foro eunti primore clivo. eidem regioni ad- | 48.1 |
| tributa Subura, quod sub muro terreo Carinarum; in eo est Argeorum | |
| sacellum sextum. Subura Iunius scribit ab eo, quod | |
| fuerit sub antiqua urbe; cui testimonium potest esse, quod subest ei | |
| loco qui terreus murus vocatur. sed <ego a> pago potius Succusano | 5 |
| dictam puto †succusam nunc scribitur tertia littera C, non B. pagus | |
| Succusanus, quod succurrit Carinis. secundae regionis Esquili[n]ae. | 49.1 |
| alii has scripserunt ab excubiis regis dictas, alii ab | |
| eo quod excultae * a rege Tullio essent. huic origini magis concinunt | |
| †loca vicini, quod ibi lucus dicitur Facutalis et Larum Querquetulanum | |
| sacellum et lucus Mefitis et Iunonis Lucinae, quorum angusti fines. | 5 |
| non mirum: iam diu enim late avaritia †unae est. Esquiliae duo | 50.1 |
| montes habiti, quod pars <Oppius pars> Cespeus mons suo antiquo | |
| nomine etiam nunc in sacris appellatur. in sacris Argeorum scriptum | |
| sic est: 'Oppius mons princeps [quilis] [o]uls | |
| lucum Facu[l]talem: sinistra quae secundum m<o>erum est. Oppius | 5 |
| mons terticeps cis lucum Esquilinum: dexterior via in tabernola est. | |
| Oppius mons quarticeps c<i>s lucum Esquilinum: viam dexteriorem | |
| in figlinis est. Cespius mons quinticeps cis lucum Poetelium Esquili[n]is | |
| est. Cespius mons sexticeps apud <a>edem Iunonis Lucinae ubi <a>edi- | |
| tumus habere solet.' tertiae regionis colles quinque ab deorum fanis | 51.1 |
| appellati, e quis nobiles duo. collis Viminalis a Iove Vimino, quod | |
| ibi ara e<ius>. sunt qui, quod ibi vimineta fuerint. | |
| collis Quirinalis, <quod ibi> Quirini fanum. sunt qui | |
| a Quiritibus, qui cum Tatio Curibus venerunt [ab] Roma<m>, quod | 5 |
| ibi habuerint castra. quod vocabulum coniunctarum regionum nomina | 52.1 |
| obliteravit. dictos enim collis pluris apparet ex Argeorum sacrificiis, in | |
| quibus scriptum sic est: 'collis Quirinalis terticeps | |
| cis <a>edem Quirini. collis Salutaris quarticeps adversum †est pilonarois | |
| <a>edem Salutis. collis Mucialis quinticeps apud <a>edem dei [de] | 5 |
| Fidi in delubro ubi <a>editumus habere solet. collis Latiaris sexti- | |
| ceps in vico Insteiano summo apud auraculum; aedificium solum est.' | |
| horum deorum arae, a quibus cognomina habent, in eius regionis par- | |
| tibus sunt. quartae regionis Palatium, quod Pallantes cum Euandro | 53.1 |
| venerunt, qui et Palatini; * * * aborigines ex agro Reatino, qui appel- | |
| latur Palatium, ibi conse<de>runt; sed hoc alii a | |
| Palant[i]o uxore Latini putarunt. eundem hunc locum a pecore dictum | |
| putant quidam; itaque N<a>evius 'Balatium' ap- | 5 |
| pellat. huic Cermalum et Vel[l]ias coniunxerunt, quod in hac re[li]- | 54.1 |
| gione scriptum est: 'Germalense quinticeps apud | |
| aedem Romuli' et 'Veliense[s] sexticeps in Velia apud <a>edem deum | |
| Penatium.' Germalum a germanis Romulo et Remo, quod ad ficum | |
| ruminalem, et ii ibi inventi, quo aqua hiberna Tiberis eos detulerat | 5 |
| in alveolo expositos. Veliae unde essent plures accepi causas, | |
| in quis quod ibi pastores Palatini ex ovibus ante tonsuram | |
| inventam vellere lanam sint soliti, a quo velle[ine]ra dicuntur. |