| ager Romanus primum divisus in partis tris, a quo tribus | 5.55.1 |
| appellata Titiensium, Ramnium, Lucerum. nominatae, ut ait Ennius, | |
| Titienses ab Tatio, Ramnenses ab Romulo, | |
| Luceres, ut Iunius, ab Lucumone; sed omnia h<a>ec | |
| vocabula tusca, ut Volnius, qui tragoedias tuscas scripsit, | 5 |
| dicebat. ab hoc quattuor quoque partis urbis tribus dictae, ab locis | 56.1 |
| Suburana, Palatina, Esquilina, Collina; quinta, quod sub Roma, Ro- | |
| milia; sic reliquae tri<gin>ta ab his rebus quibus in tribum libro[s] | |
| scripsi. | |
| quod ad loca qu<a>eque his coniuncta fuerunt, dixi; nunc de | 57.1 |
| his quae in locis esse solent immortalia et mortalia expediam, ita ut | |
| prius quod ad deos pertinet dicam. principes dei Caelum et Terra. | |
| hi dei idem qui Aegypti Serapis et Isis, etsi Arpocrates digito | |
| significat, ut ta[ta]ceam. idem principes in Latio Saturnus et Ops. | 5 |
| Terra enim et Caelum, ut <Sa>mothracum initia docent, sunt dei | 58.1 |
| magni, et hi quos dixi multis nominibus, non quas <S>amo<th>racia | |
| ante portas statuit duas virilis species aeneas dei [i]mag[i]ni, neque ut | |
| volgus putat, hi Samot<h>races dii, qui Castor et Pollux, sed hi mas | |
| et femina et hi quos augurum libri scriptos habent sic | 5 |
| 'divi qui potes' pro illo quod Samot<h>races 'theoe dynatoe'. haec duo | 59.1 |
| Caelum et Terra, quod anima et corpus. humidum et frigidum terra, | |
| sive 'ova parire solet genus pennis condecoratum, non animam', ut ait | |
| Ennius et 'post inde venit divinitus pullis ipsa ani- | |
| ma[m]' sive, ut Zenon Cit<ie>us, animalium semen ignis | 5 |
| is qui anima ac mens, qui caldor e caelo, quod huic innumerabiles et im- | |
| mortales ignes. itaque Epicharmus dicit de mente humana: ait: | |
| 'istic est de sole sumptus ignis'; idem <de> sole[m]: 'isque | |
| totus mentis est', ut humores frigidae sunt humi, ut supra | |
| ostendi. quibus iuncti caelum et terra omnia ex <se> | 60.1 |
| genuerunt, quod per hos natura 'frigori miscet calorem | |
| atque humori aritudinem.' recte igitur Pacuius quod ait: 'ani- | |
| mam <a>ether adiugat' et Ennius 'terram corpus quae | |
| dederit, ipsam capere, neque dispendi facere hilum'. animae et cor- | 5 |
| poris discessus quod natis is exi<t>us, inde exitium, ut cum in unum | |
| ineunt, initia. inde omne corpus, ubi nimius ardor aut humor, aut | 61.1 |
| interit aut, si manet, sterile. cui testis aestas et hiems, quod in altera | |
| aer ardet et spica aret, in altera natura ad nascenda cum imbre et | |
| frigore luctare non volt et potius ver[e] expectat. igitur causa na- | |
| scendi duplex: ignis et aqua. ideo ea nuptiis in limine adhibentur, | 5 |
| quod coniungit hic, et ma[r]s ignis, quod ibi semen, aqua femina, quod | |
| fetus ab eius humore, et horum vinctionis vis Venus. hinc comicus: | 62.1 |
| 'huic victrix Venus, videsne haec?' non quod vincere velit | |
| Venus, sed vincire. ipsa Victoria ab eo quod superati vinciuntur. | |
| utrique testis poesis, quod et Victoria et Venus dicitur caeligena: Tel- | |
| lus enim quod prima vincta Caelo, Victoria ex eo. ideo haec cum | 5 |
| corona et palma, quod corona vinclum capitis et ipsa a vinctura dicitur | |
| vieri, <id> est vinciri; a quo est in Sota Enni: 'ibant malaci | |
| viere Veneriam corollam.' palmam, quod ex utraque parte natura | |
| vincta habet paria folia. poetae de Caelo quod semen igneum ceci- | 63.1 |
| disse dicunt in mare ac natam 'e spumis' Venerem, coniunctione ignis | |
| et humoris, quam habent vim significant esse Ve<ne>ris. a qua vi | |
| natis dicta vita et illud a Lucilio: 'vis est vita, vides, vis | |
| nos facere omnia cogit.' quare quod caelum principium, ab satu est | 64.1 |
| dictus Saturnus, et quod ignis, Saturnalibus cerei superioribus mit- | |
| tuntur. terra Ops, quod hic omne opus et hac opus ad vivendum, | |
| et ideo dicitur Ops mater, quod terra mater. haec enim: | |
| 'terris gentis omnis peperit et resumit denuo.' quae 'dat cibaria' ut | 5 |
| ait Ennius, quae 'quod gerit fruges, Ceres'. antiquis enim | |
| quod nunc G C. idem hi dei Caelum et Terra Iupiter et Iuno, quod | 65.1 |
| ut ait Ennius: 'istic est is Iupiter quem dico, quem | |
| Graeci vocant aerem, qui ventus est et nubes, imber postea, atque ex | |
| imbre frigus, ventus post fit, aer denuo. haec propter Iupiter sunt | |
| ista quae dico tibi, qua mortalis atque urbes beluasque omnis iuvat.' | 5 |
| quod hi<n>c omnes et sub hoc, eundem appellans dicit: | |
| 'divumque hominumque pater rex.' pater, quod patefacit semen: nam | |
| tum est conceptum et inde, cum exit quod oritur. hoc idem magis | 66.1 |
| ostendit antiquius Iovis nomen: nam olim Diovis et Di<e>spiter dictus, | |
| id est dies pater; a quo dei dicti qui inde, et dius et divum, unde | |
| sub divo, Dius Fidius. itaque inde eius perforatum tectum, ut ea | |
| videatur divum, id est caelum. quidam negant sub tecto per hunc | 5 |
| deierare oportere. Aelius Dium Fid<i>um dicebat Diovis | |
| filium, ut Graeci Διόσκορον Castorem, et putaba[n]t hunc esse Sanc[t]um | |
| ab sabina lingua et Herculem a graeca. idem hic Di[e]s pater dicitur | |
| infimus, qui est coniunctus terrae, ubi omnia oriuntur †ui aboriuntur; | |
| quorum quod finis ortum, Orcus dictus. quod Iovis Iuno coniunx et | 67.1 |
| is caelum, haec terra, quae eadem tellus, et ea dicta, quod una iuvat | |
| cum Iove, Iuno, et Regina, quod huius omnia terrestria. Sol[a] vel | 68.1 |
| quod ita Sabini, vel <quod> solus ita lucet, ut ex eo deo dies sit. | |
| Luna, [vel] quod sola lucet noctu. itaque ea dicta Noctiluca in Palatio: | |
| nam ibi noctu lucet templum. hanc ut Solem Apollinem quidam Dia- | |
| nam vocant; Apollinis vocabulum graecum [alterum], alterum latinum | 5 |
| et hinc quod luna in altitudinem et latitudinem simul e<a>t, Diviana, | |
| appellata. hinc Epicharmus Enni[i] Proserpinam quo- | |
| que appellat, quod solet esse sub terris. dicta Proserpina, quod haec | |
| ut serpens modo in dexteram modo in sinisteram partem late movetur. | |
| serpere et proserpere idem dicebant, ut Plautus | 10 |
| quod scribit: 'quasi proserpens bestia.' quae ideo quoque videtur ab | 69.1 |
| Latinis Iuno Lucina dicta vel quod est e<t> terra, ut physici dicunt, | |
| et lucet vel quod ab luce eius, qua quis conceptus est, usque ad eam, | |
| qua partus quis in lucem, <l>una iuvat, donec mensibus actis pro- | |
| duxit in lucem, ficta ab iuvando et luce Iuno Lucina. a quo parientes | 5 |
| eam invocant: luna enim nascentium dux, quod menses huius. hoc | |
| vidisse antiquas apparet, quod mulieres potissimum supercilia sua | |
| attribuerunt ei deae. hic enim debuit maxime collocari Iuno Lucina, | |
| ubi ab diis lux datur oculis. ignis a nascendo, quod hinc nascitur | 70.1 |
| et omne quod nascitur †ignis scindit; ideo calet, ut qui denascitur | |
| eum amittit ac frigescit. ab ignis iam maiore vi ac violentia Volcanus | |
| dictus. ab eo quod ignis propter splendorem fulget, fulgor et fulmen | |
| et fulgur<itum>, quod fulmine ictum contrariis diis. ab aquae lapsu | 71.1 |
| lubrico lympha. lympha Iuturna quae iuvaret: itaque multi <a>egroti | |
| propter id nomen hinc aquam petere solent. a fontibus et fluminibus | |
| ac ceteris aquis dei, ut Tiberinus ab Tiberi, et ab lacu Velini Velinia, | |
| et lymphae †comitiis ad lacum Cutiliensem a commotu, quod ibi | 5 |
| insula in aqua commovetur. Neptunus, quod mare terras obnubit ut | 72.1 |
| nubes caelum, ab nuptu, id est opertione, ut antiqui, a quo nuptiae, | |
| nuptus dictus. Salacia Neptuni ab salo. Venilia a veniendo ac vento | |
| illo, quem Plautus dicit: 'quod ibi dixit qui secundo vento | |
| vectus est tranquillo mari, ventum gaudeo.' Bellona ab bello nunc, | 73.1 |
| quae Duellona a duello. Mars ab eo quod maribus in bello praeest, | |
| aut quod Sabinis acceptus ibi est Mamers. Quirinus a Quiritibus. | |
| Virtus ut Viritus a virilitate. Honos ab [honesto] onere: itaque | |
| honestum dicitur quod oneratum, et dictum: | 5 |
| 'onus est honos qui sustinet rem publicam.' Castoris nomen graecum, | |
| Pollucis a Graecis; in latinis litteris veteribus nomen quod est, in- | |
| scribitur ut Πολυδεύκης Polluces, non ut nunc Pollux. Concordia a | |
| corde congruente. Feronia, Minerva, Novensides a Sabinis. paulo aliter | 74.1 |
| ab eisdem dicimus h<a>ec: Palem, Vestam, Salutem, Fortunam, Fontem, | |
| Fidem. e<t> ar<a>e Sabinum linguam olent, quae Tati regis voto sunt | |
| Romae dedicatae: nam, ut annales dicunt, vovit Opi, Flor<a>e, Vedio[io]vi | |
| Saturnoque, Soli, Lunae, Volcano et Summano, itemque Larundae, | 5 |
| Termino, Quirino, Vortumno, Laribus, Dianae Lucinaeque; e quis non- | |
| nulla nomina in utraque lingua habent radices, ut arbores quae in | |
| confinio natae in utroque agro serpunt: potest enim Saturnus hic de | |
| alia causa esse dictus atque in Sabinis, et sic Diana[e], de quibus | |
| supra dictum est. | 10 |