| quod ad immortalis attinet, haec; deinceps quod ad mortalis | 5.75.1 |
| attinet videamus. de his animalia in tribus locis quod sunt, in aere, | |
| in aqua, in terra, a summa parte <ad> infimam descendam. primum | |
| †nomen nominem alites <ab> alis, volucres a volatu; deinde generatim; | |
| de his pleraeque ab suis vocibus ut haec: upupa, cuculus, corvus, | 5 |
| irundo, ulula, bubo; item haec: pavo, anser, gallina, columba. sunt | 76.1 |
| quae aliis de causis appellatae, ut noctua, quod noctu canit ac vigilat, | |
| lusci<ni>ola, quod luctuose canere existimatur atque esse ex Attica | |
| Progne in luctu facta avis. sic galeritus et motacilla, altera quod in | |
| capite habet plumam elatam, altera quod semper movet caudam. | 5 |
| merula, quod mera, id est sola, volitat; contra ab eo graguli, quod | |
| gregatim, ut quidam Graeci greges γέργερα. ficedula<e> et miliariae | |
| a cibo, quod alter<a>e fico, alterae milio fiunt pingues. | |
| aquatilium vocabula animalium partim sunt vernacula, partim | 77.1 |
| peregrina. foris mur<a>ena, quod μύραινα graece, cy[ty]bium et | |
| thynnus, cuius item partes graecis vocabulis omnes, ut melander atque | |
| uraeon. vocabula piscium pleraque translata a terrestribus ex aliqua | |
| parte similibus rebus, ut anguilla, lingulaca, sudis; alia a coloribus, ut | 5 |
| haec: asellus, umbra, turdus; alia a vi quadam, ut haec: lupus, canicula, | |
| torpedo. item in conchyliis aliqua ex graecis, ut peloris, ostrea, echinus. | |
| vernacula ad similitudinem, ut surenae, pectunculi, ungues. | |
| sunt etiam animalia in aqua, quae in terram interdum exeant | 78.1 |
| (alia graecis vocabulis, ut polypus, hippo<s> potamios, crocodil[l]os, | |
| alia latinis, ut rana, <anas>, mergus): a quo Graeci ea quae in aqua | |
| et terra possunt vivere vocant ἀμφίβια. e quis rana ab sua dicta | |
| voce, anas a nando, mergus, quod mergendo in aquam captat escam. | 5 |
| item alia[e] in hoc genere a Graecis, ut querquedula †cerceris, alcedo, | 79.1 |
| quod ea ἁλκυών; latina, ut testudo, quod testa tectum hoc animal, | |
| lolligo, quod subvolat, littera commutata, primo volligo. ut <A>egypti | |
| in flumine quadrupes sic in Latio, nominati lu<t>ra et fiber. lu<t>ra, | |
| quod succidere dicitur arborum radices in ripa atque eas dissolvere ab | 5 |
| †litra. fiber, ab extrema ora fluminis dextra et sinistra maxime quod | |
| solet videri, et antiqui februm dicebant extremum, a quo in sagis fim- | |
| br<i>ae et in iecore extremum fibra, fiber dictus. |