| de animalibus in locis terrestribus quae sunt hominum pro- | 5.80.1 |
| pria primum, deinde de pecore, tertio de feris scribam. incipiam ab | |
| honore publico. consul nominatus qui consuleret populum et senatum, | |
| nisi illinc potius unde Accius ait in Bruto: 'qui recte con- | |
| sulat, consul ciat.' pr<a>etor dictus qui praeiret iure et exercitu; a | 5 |
| quo id Lucilius: 'ergo praetorum est ante et pr<a>eire.' | |
| censor ad cuius censionem, id est arbitrium, censeretur populus. aedilis | 81.1 |
| qui aedis sacras et privatas procuraret. quaestores a qu<a>erendo, qui | |
| conquirerent publicas pecunias et maleficia, quae triumviri capitales | |
| nunc conquirunt; ab his postea qui quaestionum iudicia exercent | |
| quaes<i>tores dicti. tribuni militum, quod terni tribus tribubus Ram- | 5 |
| nium, Lucerum, Titium olim ad exercitum mittebantur. tribuni plebei, | |
| quod ex tribunis militum primum tribuni plebei facti, qui plebem de- | |
| fenderent, in secessione Crustumerina. dictator, quod a consule dice- | 82.1 |
| batur, cui dicto audientes omnes essent. magister equitum, quod | |
| summa potestas huius in equites et accensos, ut est summa populi | |
| dictator, a quo is quoque magister populi appellatus. reliqui, quod | |
| minores quam hi magistri, dicti magistratus, ut ab albo albatus. | 5 |
| sacerdotes universi a sacris dicti. pontufices, ut [a] Sc<a>e- | 83.1 |
| vola Quintus pontufex maximus dicebat, a posse et | |
| facere, ut po[n]tifices. ego a ponte arbitror: nam ab his sublicius est | |
| factus primum ut restitutus s<a>epe, cum ideo sacra et uls et cis | |
| Tiberim non mediocri ritu fiant. curiones dicti a curiis, qui fiunt ut | 84.1 |
| in his sacra faciant. flamines, quod in Latio capite velato erant semper | |
| ac caput cinctum habebant filo, f<i>lamines dicti. horum singuli co- | |
| gnomina habent ab eo deo cui sacra faciunt; sed partim sunt aperta, | |
| partim obscura: aperta ut Martialis, Volcanalis; obscura Dialis et | 5 |
| Furinalis, cum Dialis ab Iove sit (Diovis enim), Furi<n>alis a Furrina, | |
| cuius etiam in fastis feriae Furinales sunt. sic flamen Falacer a divo | |
| patre Falacre. Salii ab salitando, quod facere in comitiis in sacris | 85.1 |
| quotannis et solent et debent. Luperci, quod Lupercalibus in luper- | |
| cali sacra faciunt. fratres arvales dicti qui sacra publica faciunt prop- | |
| terea ut fruges ferant arva: a ferendo et arvis fratres arvales dicti. | |
| sunt qui a fratria dixerunt. fratria est graecum voca- | 5 |
| bulum partis hominum, ut <Ne>apoli etiam nunc. sodales Titii dicti | |
| * * * quas in auguriis certis observare solent. fetiales, quod fidei | 86.1 |
| publicae inter populos praeerant: nam per hos fiebat ut iustum con- | |
| ciperetur bellum et †inde desitum, ut f<o>edere fides pacis con- | |
| stitueretur. ex his mittebantur, ante quam conciperetur, qui res re- | |
| peterent, et per hos etiam nunc fit foedus, quod fidus Ennius | 5 |
| scribit dictum. |