| in re militari pr<a>etor dictus qui praeiret exercitui. impe- | 5.87.1 |
| rator ab imperio populi qui eos, qui id attemptasse<n>t, †oppressi | |
| hostis. legati qui lecti publice, quorum opera consilioque uteretur | |
| peregre magistratus, quive nuntii senatus aut populi essent. exercitus, | |
| quod exercitando fit melior. legio, quod leguntur milites in delectu. | 5 |
| cohors, quod ut in villa ex pluribus tectis coniungitur ac quiddam fit | 88.1 |
| unum, sic hic ex manipulis pluribus copulatur (cohors quae in villa, | |
| quod circa eum locum pecus cooreretur, tametsi cohortem in villa | |
| Ypsicrates dicit esse graece χόρτον apud poetas | |
| dictam). manipulus exercitus minima[s] manus quae unum sequitur | 5 |
| signum. centuria qui sub uno centurione sunt, quorum centenarius | |
| iustus numerus. milites, quod trium milium primo legio fiebat ac | 89.1 |
| singulae tribus Titiensium, Ramnium, Lucerum milia militum mitte- | |
| bant. hastati dicti qui primi hastis pugnabant, pilani qui pilis, prin- | |
| cipes qui a principio gladiis; ea post commutata re militari minus | |
| illustria sunt. pilani triarii quoque dicti, quod in acie tertio ordine | 5 |
| extremi[s] subsidio deponebantur; quod hi subsidebant ab eo sub- | |
| sidium dictum, a quo Plautus: 'agite nunc, subsidite omnes | |
| quasi solent triarii.' auxilium appellatum ab auctu, cum accesserant | 90.1 |
| ei qui adiumento essent alienigenae. pr<a>esidium dictum qui extra | |
| castra praesidebant in loco aliquo, quo tutior regio esset. obsidium | |
| dictum ab obsidendo, quo minus hostis egredi posset. in<si>di<a>e | |
| item ab [ab]sedendo, cum id ideo facerent quo facilius deminuerent | 5 |
| hostis. duplicarii dicti quibus ob virtutem duplicia cibaria ut darentur | |
| institutum. turma terima (E in U abiit), quod terdeni equites ex | 91.1 |
| tribus tribubus Titiensium, Ramnium, Lucerum fiebant. itaque primi | |
| singularum decuriarum decuriones dicti, qui ab eo in singulis turmis | |
| sunt etiam nunc terni. quos hi primo administros ipsi sibi adopta- | |
| bant, optiones vocari coepti, quos nunc propter ambitionem tribuni | 5 |
| faciunt. tubicines a tuba et canendo, similiter liticines. classicos a | |
| classe, qui item cornu[u]o canu<n>t, ut tum cum classes comitiis ad | |
| comit<i>atum vocant. |