| quae a fortuna vocabula, in his quaedam minus aperta ut | 5.92.1 |
| pauper, dives, miser, beatus, sic alia. pauper a paulo lare. mendicus | |
| a minus, cui cum opus est minus †nullo est. dives a divo qui | |
| ut deus ni[c]hil indigere videtur. opulentus ab ope, cui eae opimae; | |
| ab eadem inops qui eius indiget, et ab eodem fonte copi[i]s ac copio- | 5 |
| sus. pecuniosus a pecunia magna, pecunia a pecu: a pastoribus enim | |
| horum vocabulorum origo. | |
| artificibus maxima causa ars, id est, ab arte medicina ut sit | 93.1 |
| medicus dictus, a sutrina sutor, non a medendo ac suendo, quae om- | |
| nino ultima huic rei. * * * earum rerum radices, ut in proxumo libro | |
| aperietur. quare quod ab arte artifex dicitur nec multa in eo obscura, | |
| relinquam. similis causa quae ab scientia voca<n>tur aliqua ut prae- | 94.1 |
| stigiator, monitor, nomenclator; sic etiam quae a spatio quodam di- | |
| cuntur, cursor, natator, pugil. etiam in hoc genere quae sunt voca- | |
| bula, pleraque aperta, ut legulus, alter ab oleis, alter ab uvis. haec | |
| si minus aperta: vindemiator, vestigator et venator, tamen †idem, quod | 5 |
| vindemiator vel quod vinum legit dicitur vel quod de viti id demunt; | |
| vestigator a vestigiis ferarum quas indagatur; venator a ventu, quod | |
| sequitur †verbum adventum et inventum. | |
| haec de hominibus: hic quod sequitur de pecore, haec. pecus | 95.1 |
| ab eo quod [per]pascebant, a quo pecora universa. quod in pecore | |
| pecunia tum pastoribus consistebat et standi fundamentum pes (a quo | |
| dicitur in aedificiis area pes magnus et qui negotium instituit pedem | |
| posuisse), a pede pecudem appellarunt, ut ab eodem pedicam et pedi- | 5 |
| sequum et peculatoriae oves aliudve quid: id enim peculium primum. | |
| hinc peculatum publicum primo †ut cum pecore diceretur multa et | |
| id esse<t> coactum in publicum, si erat aversum. ex qua fructus | 96.1 |
| maior, hi[n]c est qui Graecis usus: <sus>, quod ὗς, bos, quod βοῦς, | |
| taurus, quod <ταῦρος>, item ovis, quod ὄις: ita enim antiqui dicebant, | |
| non ut nunc πρόβατον. possunt in Latio quoque ut in Graecia ab | |
| suis vocibus haec eadem ficta. armenta, quod boves ideo maxime | 5 |
| parabant, ut inde eligerent ad arandum; inde arimenta dicta, postea I | |
| tertia littera extrita. vitulus, quod graece antiquitus ἰταλός, aut quod | |
| plerique vegeti, vegitulus. iuvencus, iuvare qui iam ad agrum colen- | |
| dum posset. capra carpa, a quo scriptum 'omnicarpae caprae'. ircus, | 97.1 |
| quod Sabini fircus; quod illic fedus, in Latio rure [h]edus: qui in | |
| urbe ut in multis A addito aedus. porcus, quod Sabini dicunt †apruno | |
| porco por; i<n>de porcus, nisi si a Graecis, quod Athenis in libris | |
| sacrorum scriptu<m> est †porcae porco. aries †qui eam dicebant ares, | 98.1 |
| veteres nostri ariuga, hinc ariugas. haec sunt quorum in sacruficiis | |
| exta in olla, non in veru coquuntur, quas et Accius scribit | |
| et in pontificiis libris videmus. in hostis eam dicunt | |
| †ariugem quae cornua habeat. quoniam si cui ovi mari testiculi | 5 |
| dempti et ideo vi natura versa, verbex declinatum. pecori ovillo quod | 99.1 |
| agnatus, agnus. catulus a sagaci sensu et acuto, <ut Cato> Catulus; | |
| hinc canis, nisi quod ut tuba ac cornua [quod], signum cum dent[e], | |
| canere dicuntur, quod hic item et noctulucus in custodia et in venando | |
| signum voce dat, canis dictus. | 5 |