| ferarum vocabula item partim peregrina, ut panthera, leo | 5.100.1 |
| (utraque graeca, a quo etiam et rete quoddam panther et le<a>ena et | |
| muliercula<e> Pantheris et Le<a>ena), tigris qui est ut leo varius, qui | |
| vivus capi adhuc non potuit. vocabulum e lingua armenia: nam ibi | |
| et sagitta et quod vehementissimum flumen dicitur Tigris. ursi Lucana | 5 |
| origo vel, unde illi, nostri ab ipsius voce. camelus suo nomine syriaco | |
| in Latium venit, ut Alexandrea camelopardalis nuper adducta, quod | |
| erat figura ut camelus, maculis ut panthera. apri ab eo quod in locis | 101.1 |
| asperis, nisi a Graecis quod hi <c>aproe. caprea a similitudine qua- | |
| dam caprae. cervi, quod magna cornua gerunt, gervi, G in C mutavit | |
| ut in multis. lepus, quod Sicu<li, ut Aeo>lis quidam Graeci, dicunt | |
| λέποριν. a Roma quod orti Siculi, ut annales veteres nostri dicunt, | 5 |
| fortasse hinc illuc tulerunt et hic reliquerunt id nomen. volpes, ut | |
| Aelius dicebat, quod volat pedibus. | |
| proxima animalia sunt ea quae vivere dicuntur neque habere | 102.1 |
| animam, ut virgulta. virgultum dicitur a viridi, id a vi quadam hu- | |
| moris; quae si exaruit, moritur. vitis, quod ea vini origo. malum, | |
| quod Graeci <A>eolis dicunt μᾶλον. †pinus iuglans, quod cum haec | |
| nux antequam purgatur similis glandis, haec glans optima et maxima | 5 |
| a Iove et glande iuglans est appellata. eadem nux, quod ut nox aerem | |
| huius sucus corpus facit atrum. quae in <h>ortis nascuntur, alia pere- | 103.1 |
| grinis vocabulis, ut graecis ocimum, menta, ruta quam nunc πή- | |
| γανον appellant; item caulis, lapat<h>ium, radix: sic enim antiqui | |
| Graeci, quam nunc ῥάφανον; item haec graecis vocabulis: serpyl- | |
| lum, rosa, una littera commutata; item ex his graecis latina κολίαν- | 5 |
| δρον, μαλάχη, κύμινον; item lilium ab λειρίῳ et malva ab μαλάχῃ et | |
| sisymbrium a σισυμβρίῳ. vernacula: lact<u>c<a> a lacte, quod olus | 104.1 |
| id habet lact; brassica ut p<r>aesica, quod ex eius scapo minutatim | |
| praesicatur; asparagi, quod ex asperis virgultis leguntur et ipsi scapi | |
| asperi sunt, non leves; nisi graecum: illic quoque enim dicitur | |
| ἀσπάραγος. cucumeres dicuntur a curvore, ut curvimeres dicti. fructus, | 5 |
| a ferundo, res eae quas fundus et ea [e] qu<a>e in fundo ferunt ut | |
| fruamur. hinc declinatae fruges et frumentum, sed ea e terra; etiam | |
| frumentum, quod <ad> exta ollicoqua solet addi ex mola, id est ex | |
| sale et farre molito. uvae ab uvore. |