quae manu facta sunt dicam, de victu, de vestitu, de instrumento
|
5.105.1
|
et si quid aliud videbitur his aptum. de victu antiquissima puls; haec
|
|
appellata vel quod ita Graeci vel ab eo unde scribit Apollodorus,
|
|
quod ita sonet cum aqua<e> ferventi insipitur.
|
|
panis, quod primo figura faciebant, ut mulieres in lanificio, panus; postea-
|
5
|
quam ei figuras facere instituerunt alias, a pane et faciendo panificium
|
|
c<o>eptum dici. hinc panarium, ubi id servabant, sicut granarium, ubi
|
|
granum frumenti condebant: unde id dictum, nisi ab eo quod Graeci id
|
|
†κρόκην? a quo a Graecis quoque †granum dictum in quo ea quae
|
|
conduntur. hordeum ab <h>orrido. triticum, quod tritum e spicis.
|
106.1
|
far a faciendo, quod in pistrino fit. milium a graeco: nam id μελίνη.
|
|
libum, quod ut libaretur, priusquam essetur, erat coctum. testuacium,
|
|
quod in testu caldo coquebatur, ut etiam nunc Matralibus id faciunt
|
|
matronae. circuli, quod mixta farina et caseo et aqua circuitum aequa-
|
5
|
biliter fundebant. hos quidam qui magis incondite faciebant vocabant
|
107.1
|
lixulas et similixulas vocabulo sabino: itaque †frequentia Sabinis. a
|
|
globo farinae dilatato, item in oleo cocti, dicti [a globo] globi. crustu-
|
|
lum a crusta pultis, cuius ea, quod ut corium et uritur, crusta dicta.
|
|
cetera fere opera a vocabulis graecis sumpta, ut thrion et placenta.
|
5
|
quod edebant cum pulte, ab eo pulmentum, ut Plautus;
|
108.1
|
hinc pulmentarium dictum: hoc primum debuit pasto-
|
|
ribus. caseus a coacto lacte ut co<a>xeus dictus; dein posteaquam
|
|
desierunt esse contenti his quae suapte natura ferebat sine igne, in
|
|
quo erant poma, quae minus cruda esse poterant decoquebant in olla.
|
5
|
ab olla olera dicta, quorum †a gerere cruda olera. e quis ad coquen-
|
|
dum quod e terra eru<itu>r[e], ruapa, unde rapa. olea ab el<a>ea;
|
|
olea grandis orchitis, quod eam Attici †orchen mora. hinc ad pecudis
|
109.1
|
carnem perventum est. †suilla, sic ab <a>liis generibus cognominata.
|
|
hanc primo assam, secundo elixam, tertio e iure uti c<o>episse natura
|
|
docet. dictum assum, quod id ab igni assudescit: uuidum enim
|
|
quod humidum, et ideo ubi id non est, sucus abest; et ideo sudan-
|
5
|
dum assum destillat calore[m], et ut crudum nimium habet humoris,
|
|
sic excoctum parum habet suci. elixum e liquore aquae dictum et
|
|
ex iure, quod iucundum magis conditione. succidia ab suibus c<a>e-
|
110.1
|
dendis: nam id pecus primum occidere coeperunt domini et ut ser-
|
|
varent sallere. tegus suis ab eo quod eo tegitur. perna a pede.
|
|
sueris a nomine eius. offula ab offa, minima suere. insicia ab eo
|
|
quod insecta caro, ut in carmine Saliorum est, quod in
|
5
|
extis dicitur nunc prosectum. murtatum a murta, quod †eo ad large
|
|
fartis. quod fartum intestinum crassundiis, Lucan<ic>am dicunt, quod
|
111.1
|
milites a Lucanis didicerint, ut quod Faleriis Faliscum ventrem. fundo-
|
|
lum a fundo, quod †ut reliquae partes, sed ex una parte sola apertum;
|
|
ab hoc Graecos puto τυφλὸν ἔντερον appellasse. ab eadem fartura far-
|
|
cimina <in> extis appellata, †a quo, in eo quod tenuissimum intestinum
|
5
|
fartum, hila ab hilo dicta illo quod ait Ennius: 'neque
|
|
dispendi[i] facit hilum.' quod in hoc farcimine summo quiddam eminet,
|
|
ab eo quod ut in capite apex, apexabo dicta. tertium fartum est
|
|
longavo, quod longius quam duo illa. augmentum, quod ex immolata
|
112.1
|
hostia desectum in iecore in por<ric>iendo a<u>gendi causa. magmen-
|
|
tum a magis, quod ad religionem magis pertinet: itaque propter hoc
|
|
<mag>mentaria fana constituta locis certis quo id imponeretur. mattea
|
|
ab eo quod ea graece ματτύη. item Graecis singillatim †heę·ovum
|
5
|
bulbum.
|
|