| lana graecum, ut Polybius et Calli- | 5.113.1 |
| machus scribunt. purpura a purpur<a>e maritumae | |
| colore[nt], P<o>enicum, quod a Poenis primum dicitur allata. stamen a | |
| stando, quod eo stat omne in tela velamentum. subtemen, quod subit | |
| stamini. trama, quod tram<e>at frigus id genus vestimenti. densum | 5 |
| a dentibus pectinis quibus feritur. filum, quod minimum est hilum: | |
| id enim minimum est in vestimento. pannus graecum, ubi †ea fecit. | 114.1 |
| panuvellium dictum a pano et volvendo filo. tunica ab tuendo cor- | |
| pore, tunica ut †indica. toga a tegendo. cinctus et cingillum a cin- | |
| gendo, alterum viris, alterum mulieribus attributum. | |
| arma ab arcendo, quod his arcemus hostem. parma, quod e | 115.1 |
| medio in omnis partis par. conum, quod cogitur in cacumen versus. | |
| asta, quod astans sol[l]et ferri. iaculum, quod ut iaciatur fit. tragula | |
| a traiciendo. scutum <a> sectura ut secutum, quod a minute consectis | |
| fit tabellis. umbonis a graeco, quod ambonis. gladium C in G com- | 116.1 |
| mutato a clade, quod fit ad hostium cladem gladium; similiter ab | |
| [h]omine pilum, qui hostis periret, ut perilum. lorica, quod e loris | |
| de corio crudo pectoralia faciebant; postea subcidit galli<ca> e ferro | |
| sub id vocabulum, ex anulis ferrea[m] tunica[m]. balteum, quod cin- | 5 |
| gulum e corio habebant bullatum, balteum dictum. ocrea, quod oppo- | |
| nebatur ob crus. galea ab galero, quod multi usi antiqui. tubae ab | 117.1 |
| tubis, quos etiam nunc ita appellant tubicines sacrorum. cornua, quod | |
| ea quae nunc sunt ex aere, tunc fiebant bubulo e cornu. vallum vel | |
| quod ea varicare nemo posset vel quod singula ibi extrema bacilla | |
| furcillata habent figuram litterae V. cervi ab similitudine cornuum | 5 |
| cervi; item reliqua fere ab similitudine ut vineae, testudo, aries. | |
| mensam escariam cillibam appellabant; ea era[n]t quadrata ut | 118.1 |
| etiam nunc in castris est; a cibo cilliba dicta; postea rutunda facta, | |
| et quod a nobis media et a Graecis mesa, mensa dict<a> potest; nisi | |
| etiam quod ponebant pleraque in cibo mensa. trulla a similitudine | |
| truae, quae quod magna et haec pusilla, ut truella; hanc Graeci trullan. | 5 |
| trua[e] qu<a> e culina in lavatrinam aquam fundunt; trua, quod travolat | |
| ea aqua. ab eodem est appellatum truleum: simile enim figura, nisi | |
| quod latius est, quod concipit aquam, et quod manubrium cavum non | |
| est nisi in vinario truleo. accessit matellio a matula dictus [et dictus], | 119.1 |
| qui, posteaquam longius a figura matulae discessit, et ab aqua aqualis | |
| dictus. vas aquarium vocant futim, quod in triclinio allatam aquam | |
| infundebant; quo postea accessit na[g]nus cum graeco nomine et cum | |
| latino nomine graeca figura barbatus. pelvis pede<l>uis a pedum la- | 5 |
| vatione. candelabrum a candela: ex his enim funiculi ardentes fige- | |
| bantur. lucerna post inventa, quae dicta a luce aut quod id vocant | |
| λύχνον Graeci. vasa in mensa escaria: ubi pultem aut iurulenti quid | 120.1 |
| ponebant, a capiendo catinum nominarunt, nisi quod Siculi dicunt | |
| κάτινον ubi assa ponebant; magidam aut langulam alterum a magni- | |
| tudine alterum a latitudine finxerunt. patenas a patulo dixerunt, ut | |
| pusillas, quod his libarent cenam, patellas. tryblia et canistra quod | 5 |
| putant esse latina, sunt graeca: τρύβλιον enim et κανοῦν | |
| d<i>c<untur> graece. reliqua quod aperta sunt unde sint relinquo. |