| mensa vinaria rotunda nominabatur cilibantum, ut etiam nunc | 5.121.1 |
| in castris. id videtur declinatum a graeco †ciliceo, a poculo cylice | |
| †qui illa. capid<es> et minores capulae a capiendo, quod ansatae ut | |
| prehendi possent, id est capi. harum figuras in vasis sacris ligneas | |
| ac fictiles antiquas etiam nunc videmus. praeterea in poculis erant | 122.1 |
| paterae, ab eo quod †latini ita dicunt dictae. hisce etiam nunc in | |
| publico convivio antiquitatis retinendae causa, cum magistri fiunt, potio | |
| circumfertur, et in sacrificando deis hoc poculo magistratus dat deo | |
| vinum. pocula a potione, unde potatio et etiam posca. haec possunt | 5 |
| a poto, quod πότος potio graece. origo potionis aqua, quod <a>equa | |
| summa. fons unde funditur e terra aqua viva, ut fistula a qua fusus | 123.1 |
| aquae. vas vinarium grandius sinum ab sinu, quod sinum maiorem | |
| cav<a>tionem quam pocula habebant; item dictae lepestae, quae etiam | |
| nunc in diebus sacris Sabinis vasa vinaria in mensa deorum sunt po- | |
| sita; apud antiquos scriptores graecos inveni appellari poculi genus | 5 |
| δεπέσταν: quare vel inde radices in agrum Sabinum et Romanum sunt | |
| profectae. qui vinum dabant ut minutatim funderent, a guttis guttum | 124.1 |
| appellarunt; qui sumebant minutatim, a sumendo simpuium nominarunt. | |
| in huiusce locum in conviviis e Graecia successit epichysis et cyathus; | |
| in sacruficiis remansit guttus et simpuium. altera vasaria mensa erat | 125.1 |
| lapidea quadrata oblonga una columella; vocabatur cartibulum. haec | |
| in aedibus ad compluvium apud multos me puero ponebatur et in ea | |
| et <cir>cum ea<m> aenea vasa: a gerendo cartibulum potest dictum. | |
| praeterea erat tertium genus mensae et quadratae vasorum; | 126.1 |
| voca<ba>tur urnarium, quod urnas cum aqua positas ibi potissimum | |
| habebant in culina. ab eo etiam nunc ante balineum locus ubi poni | |
| solebat urnarium vocatur. urnae dictae, quod urinant in aqua haurienda | |
| ut urinator. urinare est mergi in aquam. †impurro fictum ab urvo, | 127.1 |
| quod ita flexum ut redeat sursum versus ut in aratro quod est urvum. | |
| calix a caldo, quod in eo calda puls apponebatur et caldum eo bibe- | |
| bant. vas ubi coquebant cibum, ab eo caccabum appellarunt. veru a | |
| versando. | 5 |