DE LINGVA LATINA
|
|
LIBER V EXPLICIT INCIPIT
|
|
LIBER VI
|
|
origines verborum qua<e> sunt locorum et ea quae in his in
|
6.1.1
|
priore libro scripsi. in hoc dicam de vocabulis temporum et earum
|
|
rerum quae in agendo fiunt aut dicuntur cum tempore aliquo ut se-
|
|
detur, ambulatur, loquontur; atque si qua erunt ex diverso genere
|
|
adiuncta, potius cognationi verborum quam auditori calumnianti gere-
|
5
|
mus morem. huius rei auctor satis mihi Chrysippus et
|
2.1
|
Antipater et illi in quibus, si non tantum acuminis, at plus
|
|
litterarum, in quo est Aristophanes et Apollodorus,
|
|
qui omnes verba ex verbis ita declinari scribunt,
|
|
ut verba litteras alia assumant, alia mittant, alia commutent, ut fit in
|
5
|
turdo [in] turdario et turdelice. sic declinantes Graeci nostra nomina
|
|
dicunt L[e]uci[en]um Λεύκι[εν]ον et Quin[c]tium Κοΐντιον, et <nostri
|
|
illorum> Ἀρίσταρχον Aristarchum et Δίωνα Dionem; sic, inquam, con-
|
|
suetudo nostra multa declinavit [ut] a vetere ut ab †solu solum, ab loebeso
|
|
liberum, ab lasibus lares: quae obruta vetustate ut potero eruere conabor.
|
10
|
dicemus primo de temporibus quam quae per ea fiunt, sed
|
3.1
|
ita ut ante de natura eorum: ea enim dux fuit ad vocabula imponenda
|
|
homini. tempus esse dicunt in<ter>vallum mundi [et] motus. id divi-
|
|
sum in partes aliquot maxime ab solis et lunae cursu. itaque ab
|
|
eorum tenore temperato tempus dictum, unde tempestiva; et a motu
|
5
|
eorum qui toto caelo coniunctus mundus. duo motus * * * casu venit,
|
4.1
|
quo tempus id ab hoc deo dies appellatur. meridies ab eo quod
|
|
medius dies. D antiqui, non R in hoc dicebant, ut Praeneste incisum
|
|
in solario vidi. solarium dictum id, in quo horae in sole inspicie-
|
|
bantur, quod Cornelius in basilica Aemilia et Fulvia inumbravit. diei
|
5
|
principium mane, quod tum manat dies ab oriente, nisi potius quod
|
|
bonum antiqui dicebant manum, ad cuiusmodi religionem Graeci quo-
|
|
que cum lumen affertur, solent dicere φῶς ἀγαθόν. suprema summum
|
5.1
|
diei, id ab superrimo. hoc tempus XII tabulae dicunt
|
|
occasum esse solis; sed postea lex Plaetoria id quoque tempus esse
|
|
iubet supremum quo praetor in comitio supremam pronuntiavit po-
|
|
pulo. secundum hoc dicitur crepusculum a crepero: id vocabulum
|
5
|
sumpserunt a Sabinis, unde veniunt Crepusci nominati Amiterno, qui
|
|
eo tempore erant nati, ut Luci<i> prima luce in Reatino; crepusculum
|
|
significat dubium; ab eo res dictae dubiae creperae, quod crepusculum
|
|
dies etiam nunc sit an iam nox multis dubium. nox, quod, ut Catulus
|
6.1
|
ait, 'omnia nisi interveniat sol pruina
|
|
obriguerint', quod nocet, nox, nisi quod graece νύξ nox. cum stella
|
|
prima exorta (eum Graeci vocant ἕσπερον, nostri vesperuginem ut
|
|
Plautus: 'neque vesperugo neque vergiliae occidunt') id
|
5
|
tempus dictum a Graecis ἑσπέρα, latine vesper; ut ante solem ortum
|
|
quod eadem stella vocatur iubar, quod iubata, Pacui dicit
|
|
pastor: 'exorto iubare, noctis decurso itinere'; Enni[us] Aiax:
|
|
'lumen iubarne in caelo cerno?' inter vesperuginem et iubar dicta
|
7.1
|
nox intempesta, ut in Bruto Cassii quod dicit Lu-
|
|
cretia: 'nocte intempesta nostram devenit domum'. intempestam Aelius
|
|
dicebat cum tempus agendi est nullum, quod alii
|
|
†inconcubium appellarunt, quod omnes fere tunc cuba-
|
5
|
rent; alii ab eo quod sileretur silentium noctis, quod idem Plautus
|
|
tempus conticinium: scribit enim 'uidebimus, factum volo.
|
|
redito conticinio'.
|
|