| alter motus solis est, [alter caeli] quod movetur a bruma ad | 6.8.1 |
| solstitium. dicta bruma, quod brevissimus tunc dies est; solstitium, | |
| quod sol eo die sistere videbatur aut quod ad nos versum †proximum | |
| est solstitium; cum venit in medium spatium inter brumam et solsti- | |
| tium, quod dies aequus fit ac nox, aequinoctium dictum. tempus a | 5 |
| bruma ad brumam dum sol redit, vocatur annus, quod ut parvi circuli | |
| anuli, sic magni dicebantur circites ani, unde annus. huius temporis | 9.1 |
| pars prima hiems, quod tum multi imbres; hinc hibernacula, hiber- | |
| num vel, quod tum anima quae flatur omnium apparet, ab hiatu hiems. | |
| tempus secundum ver, quod tum virere incipiunt virgulta ac vertere | |
| se tempus anni; nisi quod Iones dicunt ἦρ ver. tertium ab aestu | 5 |
| aestas; hinc aestivum, nisi forte a graeco αἴθεσθαι. quartum autum- | 10.1 |
| nus * * * ab sole, sic[ut] mensis a lunae motu dictus, dum ab sole | |
| profecta rursus redit ad eum. luna, quod graece olim dicta μήνη, | |
| unde illorum μῆνες, ab eo nostri. a mensibus intermestris dictum, | |
| quod putabant inter prioris mensis senescentis extremum diem et | 5 |
| novam lunam esse diem, quem diligentius Attici ἕνην καὶ νέαν ap- | |
| pellarunt ab eo quod eo die potest videri extrema et prima luna. | |
| lustrum nominatum tempus quinquennale a luendo, id est solvendo, | 11.1 |
| quod quinto quoque anno vectigalia et ultro tributa per censores per- | |
| solvebantur. seclum spatium annorum centum vocarunt, dictum a | |
| sene, quod longissimum spatium senescendorum hominum id putarunt. | |
| aevum ab aetate omnium annorum (hinc aeviternum, quod factum est | 5 |
| aeternum): quod Graeci αἰῶνα, id ait Chrysippus esse | |
| <ἀ>ε<ὶ> ὄν. ab eo Plautus 'non omnis aetas ad perdiscen- | |
| dum est satis', hinc poetae 'aeterna templa caeli [celi]'. | |
| a<d> naturale discrimen civilia vocabula die<ru>m accesserunt. | 12.1 |
| dicam prius qui deorum causa, tum qui hominum sunt instituti. dies | |
| Agonales per quos rex in regia arietem immolat, dicti ab 'agon', eo | |
| quod interrogatur a principe civitatis et princeps gregis immolatur. | |
| Carmentalia nominantur quod sacra tum et feriae Carmentis. Luper- | 13.1 |
| calia dicta, quod in Lupercali Luperci sacra faciunt. rex cum ferias | |
| menstruas nonis februariis edicit, hunc diem februatum appellat; | |
| februm Sabini purgamentum, et id in sacris nostris verbum: nam et | |
| Lupercalia februatio, ut in antiquitatum libris demonstravi. Quirinalia | 5 |
| a Quirino, quod <e>i deo feriae et eorum hominum, qui Furnacalibus | |
| suis non fuerunt feriati. Fer[i]alia ab inferis et ferendo, quod ferunt | |
| tum epulas ad sepulcrum quibus ius [s]ibi parentare. Terminalia, quod | |
| is dies anni extremus constitutus: duodecimus enim mensis fuit Fe- | |
| bruarius et cum intercalatur inferiores quinque dies duodecimo demun- | 10 |
| tur mense. Ecurria ab equorum cursu: eo die enim ludis currunt in | |
| Martio campo. Liberalia dicta, quod per totum oppidum eo die sedent | 14.1 |
| sacerdotes Liberi anus hedera coronatae cum libis et foculo pro | |
| emptore sacrificantes. in libris Saliorum quorum cognomen Agonen- | |
| sium forsitan hic dies ideo appelletur | |
| potius Agonia. Quinquatrus: hic dies unus ab nominis errore observa- | 5 |
| tur proinde ut sint quinque dictus; ut ab Tusculanis post diem sex- | |
| tum idus similiter vocatur sexatrus et post diem septimum septimatrus, | |
| sic hic, quod erat post diem quintum idus, quinquatrus. dies Tubu- | |
| lustrium appellatur, quod eo die in atrio sutorio sacrorum tubae | |
| lustrantur. Megalesia dicta a Graecis, quod ex libris Sibyllinis arcessita | 15.1 |
| ab Attalo rege Pergama; ibi prope murum Megalesion, id est templum | |
| eius deae, unde advecta Romam. Fordicidia a fordis bubus; bos forda | |
| quae fert in ventre; quod eo die publice immolantur boves praegnan- | |
| tes in curiis compluris, a fordis caedendis Fordicidia dicta. Palilia | 5 |
| dicta a Pale, quod ei feriae, ut Cerialia a Cerere. Vinalia a vino; hic | 16.1 |
| dies Iovis, non Veneris. huius rei cura non levis in Latio: nam ali- | |
| quot locis vindemiae primum ab sacerdotibus publice fiebant, ut Romae | |
| etiam nunc: nam flamen Dialis auspicatur vindemiam et ut iussit vinum | |
| legere, agna Iovi facit, inter cuius exta caesa et proiecta flamen †porus | 5 |
| vinum legit. in Tusculanis hortis est scriptum: 'vinum novum ne | |
| vehatur in urbem ante quam Vinalia kalentur'. Robigalia dicta ab | |
| Robigo; secundum segetes huic deo sacrificatur, ne robigo occupet | |
| segetes. dies Vestalia ut virgines Vestales a[ut] Vesta. Quinquatrus | 17.1 |
| minusculae dictae Iuniae idus ab similitudine maiorum, quod tibicines | |
| tum feriati vagantur per urbem et conveniunt ad aedem Minervae. | |
| dies Fortis Fortunae appellatus ab Servio Tullio rege, quod is fanum | |
| Fortis Fortunae secundum Tiberim extra urbem Romam dedicavit Iunio | 5 |
| mense. dies Poplifugia videtur nominatus, quod eo die tumultu repente | 18.1 |
| fugerit populus: non multo enim post hic dies quam decessus Gallorum | |
| ex urbe, et qui tum sub urbe populi, ut Ficuleates ac Fidenates et | |
| finitimi alii, contra nos coniurarunt. aliquot huius d<i>ei vestigia fugae | |
| in sacris apparent, de quibus rebus antiquitatum libri plura referunt. | 5 |
| nonae Caprotinae, quod eo die in Latio Iunoni Caprotinae mulieres | |
| sacrificantur et sub caprifico faciunt; e caprifico adhibent virgam. | |
| cur hoc, togata praetexta data eis Apollinaribus ludis docuit populum. | 19.1 |
| Neptunalia a Neptuno: eius enim dei feriae. Furrinalia <a> Furrina[e], | |
| quod ei deae feriae public<a>e dies is; cuius deae honos apud anti- | |
| quos: nam ei sacra instituta annua et flamen attributus; nunc vix | |
| nomen notum paucis. Portunalia dicta a Portuno, cui eo die aedes | 5 |
| in portu Tiberino facta et feriae institutae. Vinalia rustica dicuntur | 20.1 |
| ante diem XIV Kalendas Septembres, quod tum Veneri dedicata aedes | |
| et <h>orti ei deae dicantur ac tum sunt feriati olitores. Consualia | |
| dicta a Conso, quod tum feriae publicae ei deo et in circo ad aram | |
| eius ab sacerdotibus ludi illi, quibus virgines Sabinae raptae. Volca- | 5 |
| nalia a Volcano, quod ei tum feriae et quod eo die populus pro se | |
| in ignem animalia mittit. Opeconsiva dies ab dea Opeconsiva, cuius | 21.1 |
| in regia sacrarium quod ideo †actum, ut eo praeter virgines Vestales | |
| et sacerdotem publicum introeat nemo. 'is cum eat, suffibulum [a]ut | |
| habeat' scriptum. (id diciturne ab suffiendo subligaculum?) Volturnalia | |
| a deo Volturno, cuius feriae tum. Octobri mense Meditrinalia dies | 5 |
| dictus a medendo, quod Flaccus flamen Martialis dicebat hoc die soli- | |
| tum vinum <novum> et vetus libari et degustari medicamenti causa; | |
| quod facere solent etiam nunc multi cum dicunt: novum vetus vinum | |
| bibo, novo veteri [vino] morbo medeor. Fontanalia a Fonte, quod is | 22.1 |
| dies feriae eius; ab eo tum et in fontes coronas iaciunt et puteos | |
| coronant. Armilustrium ab eo quod in armilustrio armati sacra faciunt, | |
| nisi locus potius dictus ab his; sed quod de his prius, id ab | |
| lu<d>endo aut lustro, id est quod circumibant ludentes ancilibus armati. | 5 |
| Saturnalia dicta ab Saturno, quod eo die feriae eius, ut post diem | |
| tertium Opalia Opis. Angeronalia ab Angerona, cui sacrificium fit in | 23.1 |
| curia Acculeia et cuius feriae publicae is dies. Larentinae, quem diem | |
| quidam in scribendo Larentalia appellant, ab Acca Larentia nomina- | |
| tus, cui sacerdotes nostri publice parentant[e] †sexto die, qui atra | |
| dicitur diem tarentum accas tarentinas. hoc sacrificium fit in Velabro, | 24.1 |
| qu[i]a in novam viam exitur, ut aiunt quidam ad sepulcrum Accae, | |
| ut quod ibi; prope faciunt diis Manibus servilibus sacerdotes; qui | |
| uterque locus extra urbem antiquam fuit non longe a porta Romanula, | |
| de qua in priore libro dixi. dies Septimontium nominatus ab | 5 |
| his septem montibus, in quis sita urbs est; feriae non populi, sed | |
| montanorum modo, ut †paganalibus, qui sunt alicuius pagi. de sta- | 25.1 |
| tutis diebus dixi; de annalibus nec d<i>e statutis dicam. Compitalia | |
| dies attributus Laribus vialibus: ideo ubi viae competunt tum in com- | |
| petis sacrificatur. quotannis is dies concipitur. similiter Latinae | |
| feriae dies conceptivus dictus a Latinis populis, quibus ex Albano | 5 |
| monte ex sacris carnem petere fuit ius cum Romanis, a quibus La- | |
| tinis Latinae dictae. Sementivae feriae dies is, qui a pontificibus dic- | 26.1 |
| tus, appellatus a semente, quod sationis causa suscepta<e>. Paganicae | |
| eiusdem agriculturae causa susceptae, ut haberent in agris omnes | |
| †pagus, unde paganicae dictae. sunt praeterea feriae conceptivae quae | |
| non sunt annales, ut hae quae dicuntur sine proprio vocabulo aut | 5 |
| cum perspicuo, ut Novendialis sunt. |